Charter Document - 03633538

Charter Document - 03633538


Charter Number: 03633538
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes literas inspecturis vel audituris Robertus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus eternam in Domino salutem Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus peruenire nos ex certis et necessariis causis de communi consilio capituli nostri ea que presenti scripto cyrographato annotata sunt statuisse et vt perpetuis temporibus robur optineant firmitatis sigillo capituli nostri roborasse videlicet quod elemosinarius domus nostre de cetero habebit omnes decimas de Soueldone et de Fenglesham et de Betleshengre tam maiores quam minores quas aliquando camerarius noster percipere consueuit Camerarius vero habebit omnes decimas tam maiores quam minores quas elemosinarius percipere consueuit in Merethone et Oxenae et de Vhthtlininge que tenentur de curia de Northburne in capite cum decimis maioribus de Wynekeland que ad elemosinariam pertinere noscuntur Reddet autem camerarius annuatim abbatie de Langedon[] vel illi qui pro tempore diuina tenentibus nostris de Oxenal[] ministrabit iij bussellos ordey Predictus vero elemosinarius in supplementum dictarum decimarum camerario qui pro tempore fuerit reddet annuatim v marcas sterlingorum in Cathedra sancti Petri et si aliquando a solucione dictarum v marcarum in dicto termino facienda cessauerit nisi consensus camerarii interuenerit ad vinum ad opus conuentus dimidiam marcam prestabit suspendetur eciam ab illo die ab officio administracionis elemosinarie intus et foris vsque ad quindenam proximo venturam completam Et dictus camerarius infra dictum terminum quindene de bonis elemosinarii per manum suam v marcas sibi debitas per visum duorum fratrum de conuentu fidedignorum ex precepto abbatis sine vlla contradictione fideliter tamen et sine wasto faciet Insuper si aliquando lis mota fuerit camerario super decimas quas in excambium recepit vel aliquam porcionem earum dictus elemosinarius sumptibus suis et laboribus decimas illas defendet et [si] in solidum vel pro parte aliqua euincantur arbitrio abbatis et quatuor fratrum de conuentu sanioris et pericioris consilii sufficienter camerario satisfaciet et camera conseruabitur indempnis Hoc idem de decimis quas elemosinarius in exscambium recepit per omnia volumus obseruari Factum est autem hoc exscambium anno Dominice Incarnacionis mccxl

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus presentes literas inspecturis vel audituris Robertus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus eternam in Domino salutem Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus peruenire nos ex certis et necessariis causis de communi consilio capituli nostri ea que presenti scripto cyrographato annotata sunt statuisse et vt perpetuis temporibus robur optineant firmitatis sigillo capituli nostri roborasse videlicet quod elemosinarius domus nostre de cetero habebit omnes decimas de Soueldone et de Fenglesham et de Betleshengre tam maiores quam minores quas aliquando camerarius noster percipere consueuit Camerarius vero habebit omnes decimas tam maiores quam minores quas elemosinarius percipere consueuit in Merethone et Oxenae et de Vhthtlininge que tenentur de curia de Northburne in capite cum decimis maioribus de Wynekeland que ad elemosinariam pertinere noscuntur Reddet autem camerarius annuatim abbatie de Langedon[] vel illi qui pro tempore diuina tenentibus nostris de Oxenal[] ministrabit iijnumeral bussellos ordey Predictus vero elemosinarius in supplementum dictarum decimarum camerario qui pro tempore fuerit reddet annuatim vnumeral marcas sterlingorum in Cathedra sancti Petri et si aliquando a solucione dictarum vnumeral marcarum in dicto termino facienda cessauerit nisi consensus camerarii interuenerit ad vinum ad opus conuentus dimidiam marcam prestabit suspendetur eciam ab illo die ab officio administracionis elemosinarie intus et foris vsque ad quindenam proximo venturam completam Et dictus camerarius infra dictum terminum quindene de bonis elemosinarii per manum suam vnumeral marcas sibi debitas per visum duorum fratrum de conuentu fidedignorum ex precepto abbatis sine vlla contradictione fideliter tamen et sine wasto faciet Insuper si aliquando lis mota fuerit camerario super decimas quas in excambium recepit vel aliquam porcionem earum dictus elemosinarius sumptibus suis et laboribus decimas illas defendet et [si] in solidum vel pro parte aliqua euincantur arbitrio abbatis et quatuor fratrum de conuentu sanioris et pericioris consilii sufficienter camerario satisfaciet et camera conseruabitur indempnis Hoc idem de decimis quas elemosinarius in exscambium recepit per omnia volumus obseruari Factum est autem hoc exscambium anno Dominice Incarnacionis mccxldate