Charter Document - 03633528

Charter Document - 03633528


Charter Number: 03633528
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xxv coram Willelmo de Eboraco preposito de Beuerle Rogero de Thurkeby et Gilberto de Preston iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter abbatem sancti Augustini Cantuarie petentem et Ricardum de Rokel[] quem Eudo de Shilinghal[] vocat ad warantum et qui ei warantizauit de xl acris terre cum pertinenciis in Elmington[] vnde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue predicte Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predicto Ricardo predictam terram cum pertinenciis habend et tenend eidem Ricardo et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia predicta in perpetuum reddendo inde per annum decem et octo solidos ad festum sancti Michaelis et xij d pro auxilio vicecomitis pro omni seruicio secta curie et exactione saluis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte releuiis et eschaetis de predicto tenemento cum acciderint Et idem abbas et successores sui et ecclesia predicta warantizabunt eidem Ricardo et heredibus suis predictam terram cum pertinenciis per predictum seruicium contra omnes homines in perpetuum Et hec concordia facta fuit presente Hamone de Creuequor et eam concedente Et sciendum quod idem Ricardus fecit fidelitatem eidem abbati de predicto tenemento in eadem curia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xxvdate coram Willelmo de Eboraco preposito de Beuerle Rogero de Thurkeby et Gilberto de Preston iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter abbatem sancti Augustini Cantuarie petentem et Ricardum de Rokel[] quem Eudo de Shilinghal[] vocat ad warantum et qui ei warantizauit de xl acrisnumeral terre cum pertinenciis in Elmington[] vnde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue predicte Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predicto Ricardo predictam terram cum pertinenciis habend et tenend eidem Ricardo et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia predicta in perpetuum reddendo inde per annum decem et octo solidos ad festum sancti Michaelis et xij dnumeral pro auxilio vicecomitis pro omni seruicio secta curie et exactione saluis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte releuiis et eschaetis de predicto tenemento cum acciderint Et idem abbas et successores sui et ecclesia predicta warantizabunt eidem Ricardo et heredibus suis predictam terram cum pertinenciis per predictum seruicium contra omnes homines in perpetuum Et hec concordia facta fuit presente Hamone de Creuequor et eam concedente Et sciendum quod idem Ricardus fecit fidelitatem eidem abbati de predicto tenemento in eadem curia