Charter Document - 03633479

Charter Document - 03633479


Charter Number: 03633479
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1250
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo quarto coram Rogero de Turkeby Iohanne de Cobeham Alano de Swassand et Roberto de Brus iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum abbatem sancti Augustini querentem et Simonem filium Ade deforciantem de consuetudinibus et seruiciis que idem abbas exigebat de predicto Symone de libero tenemento suo quod de predicto abbate tenet in Reytun[] et vnde idem abbas exigebat de predicto Simone quod redderet ei per annum vnam marcam argenti et quod faceret sectam ad curiam ipsius abbatis in Lenham de tribus septimanis pro predicto tenemento que seruicia idem Symon non recognouit Vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Simon recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sancti Augustini Cantuarie vnam marcam argenti ad Pentecosten scilicet in abbacia sancti Augustini Cantuarie et quod facient ad scutagium xx solidorum quando euenerit xij d et ad plus plus et ad minus minus et quod facient sectam ad curiam ipsius abbatis apud Cantuariam bis per annum scilicet semel ad curiam post festum sancti Michaelis et secundo ad proximam curiam post Pascha pro omni seruicio consuetudine et raccione et pro hac recognicione et concessione fine et concordia idem abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus et ecclesia sua predicta predicto Symoni et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta secta de Lenham quam exigebat versus predictum Simonem in perpetuum Et preterea idem abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Symoni omnia areragia predicti seruicii et omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti seruicii vsque ad diem quo hec concordia facta fuit

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo quarto coram Rogero de Turkeby Iohanne de Cobeham Alano de Swassand et Roberto de Brus iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum abbatem sancti Augustini querentem et Simonem filium Ade deforciantem de consuetudinibus et seruiciis que idem abbas exigebat de predicto Symone de libero tenemento suo quod de predicto abbate tenet in Reytun[] et vnde idem abbas exigebat de predicto Simone quod redderet ei per annum vnam marcam argenti et quod faceret sectam ad curiam ipsius abbatis in Lenham de tribus septimanis pro predicto tenemento que seruicia idem Symon non recognouit Vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Simon recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sancti Augustini Cantuarie vnam marcam argenti ad Pentecosten scilicet in abbacia sancti Augustini Cantuarie et quod facient ad scutagium xxnumeral solidorum quando euenerit xij dnumeral et ad plus plus et ad minus minus et quod facient sectam ad curiam ipsius abbatis apud Cantuariam bis per annum scilicet semel ad curiam post festum sancti Michaelis et secundo ad proximam curiam post Pascha pro omni seruicio consuetudine et raccione et pro hac recognicione et concessione fine et concordia idem abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus et ecclesia sua predicta predicto Symoni et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta secta de Lenham quam exigebat versus predictum Simonem in perpetuum Et preterea idem abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Symoni omnia areragia predicti seruicii et omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti seruicii vsque ad diem quo hec concordia facta fuit