Charter Document - 03633402

Charter Document - 03633402


Charter Number: 03633402
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hamo filius Iohannis de Gungeshall dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui in puram et perpetuam elemosinam xxxij acras terre mee et dimidiam cum pertinenciis cum bosco desuper crescente apud Earnesherst que iacent iuxta boscum meum qui est versus occidentem et viam que ducit a Cantuaria versus Sualecliue que est versus orientem et iuxta terram Galfridi filii Mauricii de Witstaple que est versus austrum et boscum heredum Regneri de Forwode et aliorum tenencium meorum qui est versus aquilonem tenend et habend dictam terram cum bosco desuper crescente et omnibus aliis pertinenciis predicto abbati et conuentui libere et quiete in perpetuum sicut pura et perpetua elemosina liberius et quiecius potest haberi et teneri Et sciendum quod tenentes mei ex parte aquilonali claudent et fossabunt vnusquisque contra terram suam versus dictum dominum abbatem et conuentum ita quod pro defectu clausture nullum dampnum incurrent dicti abbas et conuentus Et ego predictus Hamo et heredes mei defendemus predictas xxx duas acras terre et dimidiam cum bosco desuper crescente et omnibus aliis pertinenciis versus dominum fuodi simul et warantizabimus eandem dictis abbati et conuentui contra omnes homines et feminas Et vt hec mea donacio et concessio facta dictis domino abbati et conuentui anno domini Henrici regis filii Iohannis regis vicesimo quarto in Natali Domini firma et stabilis in perpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Iohanne filio Terrici Galfrido de Nortwode Simone filio Hamonis de Hage et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Sciant presentes et futuri quod ego Hamo filius Iohannis de Gungeshall dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui in puram et perpetuam elemosinam xxxij acras terre mee et dimidiamnumeral cum pertinenciis cum bosco desuper crescente apud Earnesherst que iacent iuxta boscum meum qui est versus occidentem et viam que ducit a Cantuaria versus Sualecliue que est versus orientem et iuxta terram Galfridi filii Mauricii de Witstaple que est versus austrum et boscum heredum Regneri de Forwode et aliorum tenencium meorum qui est versus aquilonem tenend et habend dictam terram cum bosco desuper crescente et omnibus aliis pertinenciis predicto abbati et conuentui libere et quiete in perpetuum sicut pura et perpetua elemosina liberius et quiecius potest haberi et teneri Et sciendum quod tenentes mei ex parte aquilonali claudent et fossabunt vnusquisque contra terram suam versus dictum dominum abbatem et conuentum ita quod pro defectu clausture nullum dampnum incurrent dicti abbas et conuentus Et ego predictus Hamo et heredes mei defendemus predictas xxx duas acrasnumeral terre et dimidiam cum bosco desuper crescente et omnibus aliis pertinenciis versus dominum fuodi simul et warantizabimus eandem dictis abbati et conuentui contra omnes homines et feminas Et vt hec mea donacio et concessio facta dictis domino abbati et conuentui anno domini Henrici regis filii Iohannis regis vicesimo quarto in Natali Dominidate firma et stabilis in perpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Iohanne filio Terrici Galfrido de Nortwode Simone filio Hamonis de Hage et multis aliis