Charter Document - 03630602

Charter Document - 03630602


Charter Number: 03630602
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter Iohannem Medicum qui fuit filius Petri Medici et Robertum de Paris scilicet quod predictus Iohannes inuadiauit predicto Roberto mesuagium suum quod fuit Petri patris sui cum omnibus pertinenciis suis et hoc Alicie matris sue consensu et concessu quod adiacet mesuagio prefati Roberti in parochia sancti Pauli a Purificacione sancte Marie proxima post sacracionem i[] de Cunstances Wigorniensis episcopi vsque ad x annos pro xx solidis sterlingorum et predictus Robertus vel heredes eius reddent annuatim de hoc supradicto vadio predicto Iohanni vel heredibus suis quicumque successerint heredes xvj d de gabulo in duobus terminis scilicet in media xl vj d et ad festum sancti Michaelis x d pro omni seruicio et consuetudine omni remota occasione Et prefatus Iohannes et heredes eius warantizabunt predictum vadium predicto Roberto vel heredibus suis contra omnes gentes de omnibus placitis vel querelis Preterea talis inter eos constituitur condicio quod quicquid custamenti prefatus Robertus ad emendacionem huius prefati vadii per visum legalium hominum posuerit ei computabitur et soluetur In fine vero x annorum [si] supradictus Iohannes vel heredes eius quicumque successerint hos prenominatos xx solidos et eciam tocius expense summam in emendacione prefati vadii positam prefato Roberto vel heredibus eius soluerint habeant vadium prenominatum liberum et quietum Sin autem predictus Robertus vel heredes eius teneant illud de anno in annum donec catelli prenominati et eciam tocius expense in vadio emendando posite plenarie fiat solucio Hec conuencio facta fuit in curia sancti Augustini et ibidem recordata et eciam in hundredo de Burgat Hanc conuencionem euadiauit predictus Iohannes et heredes eius predicto Roberto et heredibus suis [] perfidie tenend Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Nouerint presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter Iohannem Medicum qui fuit filius Petri Medici et Robertum de Paris scilicet quod predictus Iohannes inuadiauit predicto Roberto mesuagium suum quod fuit Petri patris sui cum omnibus pertinenciis suis et hoc Alicie matris sue consensu et concessu quod adiacet mesuagio prefati Roberti in parochia sancti Pauli a Purificacione sancte Marie proxima post sacracionem i[] de Cunstances Wigorniensis episcopi vsque ad xnumeral annos pro xxnumeral solidis sterlingorum et predictus Robertus vel heredes eius reddent annuatim de hoc supradicto vadio predicto Iohanni vel heredibus suis quicumque successerint heredes xvj dnumeral de gabulo in duobus terminis scilicet in media xlnumeral vj dnumeral et ad festum sancti Michaelis x dnumeral pro omni seruicio et consuetudine omni remota occasione Et prefatus Iohannes et heredes eius warantizabunt predictum vadium predicto Roberto vel heredibus suis contra omnes gentes de omnibus placitis vel querelis Preterea talis inter eos constituitur condicio quod quicquid custamenti prefatus Robertus ad emendacionem huius prefati vadii per visum legalium hominum posuerit ei computabitur et soluetur In fine vero xnumeral annorum [si] supradictus Iohannes vel heredes eius quicumque successerint hos prenominatos xxnumeral solidos et eciam tocius expense summam in emendacione prefati vadii positam prefato Roberto vel heredibus eius soluerint habeant vadium prenominatum liberum et quietum Sin autem predictus Robertus vel heredes eius teneant illud de anno in annum donec catelli prenominati et eciam tocius expense in vadio emendando posite plenarie fiat solucio Hec conuencio facta fuit in curia sancti Augustini et ibidem recordata et eciam in hundredo de Burgat Hanc conuencionem euadiauit predictus Iohannes et heredes eius predicto Roberto et heredibus suis [] perfidie tenend Hiis testibus []