Charter Document - 03630567
Charter Number: | 03630567 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Rogerus Dei gracia abbas Sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse dimisisse et pro nobis et successoribus nostris in perpetuum quietos clamasse Haumoni filio Rogeri Doge et heredibus suis et suis assignatis octo solidos annui liberi redditus nostri cum releuiis et omnibus aliis pertinenciis suis quos percipere consueuimus annuatim per manus sacriste nostri videlicet viginti duos denarios de aldremanno de Westgate de quodam tenemento ad aldremannum predictum spectante apud Waterloke et triginta denarios de domo et fabrica que fuerunt Henrici Fabri in parochia Sancti Pauli Cantuarie et tres solidos de mesuagio quod fuit Balbine iuxta mesuagium Walteri Illuminatoris in eadem parochia et octo denarios de mesuagio Walteri Cissoris et de alio mesuagio proximo adiacente quod fuit Turgisii Parmentarii ex parte orientali ecclesie sancti Pauli Cantuarie habend et tenend predicto Hamoni et heredibus et suis assignatis libere quiete pacifice in perpetuum ita quod nec nos nec successores nostri aliquid iuris proprietatis seu dominii in predictis tenementis racione predictorum reddituum de cetero poterimus vendicare Pro hac autem concessione nostra dimissione et quieta clamancia et huius carte nostre confirmacione facta et sigillo capituli nostri confirmata assignauit nobis dictus Hamo octo solidos cum releuiis eschaetis wardis et omnibus aliis pertinenciis suis apud Salmenston[] in Taneto per manus sacriste nostri in perpetuum percipiendos Actum et datum publice in capitulo nostro mense Maii anno Incarnacioniis Dominice mcclx octauo
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Rogerus Dei gracia abbas Sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse dimisisse et pro nobis et successoribus nostris in perpetuum quietos clamasse Haumoni filio Rogeri Doge et heredibus suis et suis assignatis octo solidos annui liberi redditus nostri cum releuiis et omnibus aliis pertinenciis suis quos percipere consueuimus annuatim per manus sacriste nostri videlicet viginti duos denarios de aldremanno de Westgate de quodam tenemento ad aldremannum predictum spectante apud Waterloke et triginta denarios de domo et fabrica que fuerunt Henrici Fabri in parochia Sancti Pauli Cantuarie et tres solidos de mesuagio quod fuit Balbine iuxta mesuagium Walteri Illuminatoris in eadem parochia et octo denarios de mesuagio Walteri Cissoris et de alio mesuagio proximo adiacente quod fuit Turgisii Parmentarii ex parte orientali ecclesie sancti Pauli Cantuarie habend et tenend predicto Hamoni et heredibus et suis assignatis libere quiete pacifice in perpetuum ita quod nec nos nec successores nostri aliquid iuris proprietatis seu dominii in predictis tenementis racione predictorum reddituum de cetero poterimus vendicare Pro hac autem concessione nostra dimissione et quieta clamancia et huius carte nostre confirmacione facta et sigillo capituli nostri confirmata assignauit nobis dictus Hamo octo solidos cum releuiis eschaetis wardis et omnibus aliis pertinenciis suis apud Salmenston[] in Taneto per manus sacriste nostri in perpetuum percipiendos Actum et datum publice in capitulo nostro mense Maii anno Incarnacioniis Dominice mcclx octauodate