Charter Document - 03630560

Charter Document - 03630560


Charter Number: 03630560
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris magister Bartholomeus de Florentino rector ecclesie de Brokes in marischo salutem Nouerit vniuersitas vestra me dedisse et presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee et parentum meorum karissimis dominis meis abbati et conuentui sancti Augustini Cantuarie in liberam elemosinam xl solidos et v denarios et obolum annui redditus quos emi nomine abbatis et conuentus predictorum de Adam de Wischebeche et Willelmo de Wixebeche sicut eorum carte quas dictis abbati et conuentui assignaui testantur de quibus dictis xl solidis v d et ob[] assignaui vnam marcam ad panem pauperibus distribuendum in die anniuersarii mei in perpetuum De residuis vero duabus marcis quinque denariis et obolo michi quamdiu vixero vel meo certo assignato et si religionem intrauero domus eiusdem prelato in vita tantum mea respondebunt post obitum vero meum siue sim in religione siue extra dictum residuum ad vsus et solacium infirmorum monachorum sancti Augustini statui concedendum Et quia propono per graciam Dei dictum redditum vsque ad quatuor marcas aumentare eodem modo penitus de marca pretaxata et de tribus marcis residuis fiat sicut superius est annotatum Actum anno Domini mccxl nono die sanctorum Cosme et Damiani

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris magister Bartholomeus de Florentino rector ecclesie de Brokes in marischo salutem Nouerit vniuersitas vestra me dedisse et presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee et parentum meorum karissimis dominis meis abbati et conuentui sancti Augustini Cantuarie in liberam elemosinam xlnumeral solidos et vnumeral denarios et obolum annui redditus quos emi nomine abbatis et conuentus predictorum de Adam de Wischebeche et Willelmo de Wixebeche sicut eorum carte quas dictis abbati et conuentui assignaui testantur de quibus dictis xlnumeral solidis v dnumeral et ob[] assignaui vnam marcam ad panem pauperibus distribuendum in die anniuersarii mei in perpetuum De residuis vero duabus marcis quinque denariis et obolo michi quamdiu vixero vel meo certo assignato et si religionem intrauero domus eiusdem prelato in vita tantum mea respondebunt post obitum vero meum siue sim in religione siue extra dictum residuum ad vsus et solacium infirmorum monachorum sancti Augustini statui concedendum Et quia propono per graciam Dei dictum redditum vsque ad quatuor marcas aumentare eodem modo penitus de marca pretaxata et de tribus marcis residuis fiat sicut superius est annotatum Actum anno Domini mccxl nono die sanctorum Cosme et Damianidate