Charter Document - 03630551
| Charter Number: | 03630551 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Vestmonasterium in xv dies post festum sancti Hyllarii anno regni regis Henrici tercio coram domino b[] Roffensi episcopo Iohanne de Gestlinge Iacobo Saluage Henrico de Cobbeham Radulfo Tabbell[] Gilberto de Abingewrth[] iusticiis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Saues petentem et Alexandrum abbatem sancti Augustini Cantuarie deforciantem de aduocacione ecclesie de Saues Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus pro salute anime sue et omnium antecessorum suorum remisit et quietumclamauit Deo et ecclesie sancti Augustini et predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in aduocacionem predicte ecclesie de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamacione et fine et concordia idem abbas et conuentus sancti Augustini recipiunt ipsum Robertum in omnibus beneficiis domus sue
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Vestmonasterium in xv dies post festum sancti Hyllarii anno regni regis Henrici terciodate coram domino b[] Roffensi episcopo Iohanne de Gestlinge Iacobo Saluage Henrico de Cobbeham Radulfo Tabbell[] Gilberto de Abingewrth[] iusticiis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Saues petentem et Alexandrum abbatem sancti Augustini Cantuarie deforciantem de aduocacione ecclesie de Saues Vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus pro salute anime sue et omnium antecessorum suorum remisit et quietumclamauit Deo et ecclesie sancti Augustini et predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in aduocacionem predicte ecclesie de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamacione et fine et concordia idem abbas et conuentus sancti Augustini recipiunt ipsum Robertum in omnibus beneficiis domus sue
