Charter Document - 03630544

Charter Document - 03630544


Charter Number: 03630544
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus vniuersis fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in Domino Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse et tradidisse Agneti priorisse et conuentui sancte Sexburge de Scapaia quasdam decimas quas habemus intra parrochiam illarum tenend de beato Augustino et de nobis ad perpetuam firmam pro quatuordecim solidis annuatim in duobus terminis anni scilicet septem solidis in festo sancti Martini et septem solidis intra septimanam Pentecostes quos semper reddent in manu sacriste nostri et in ecclesia sancti Augustini Sunt autem hec decime Decime de Westlande que fuit Ade militis de Shirlande et decime Ade Rufin Hec conuencio facta fuit anno ab Incarnacione Domini mclxxxviij Hiis testibus magistro Radulfo tunc vicearchidiacono Helya clerico de Ria Iohanne capellano de Ward[] Salomone capellano sancti Petri de Sadwico []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus vniuersis fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in Domino Nouerit vniuersitas vestra nos concessisse et tradidisse Agneti priorisse et conuentui sancte Sexburge de Scapaia quasdam decimas quas habemus intra parrochiam illarum tenend de beato Augustino et de nobis ad perpetuam firmam pro quatuordecim solidis annuatim in duobus terminis anni scilicet septem solidis in festo sancti Martini et septem solidis intra septimanam Pentecostes quos semper reddent in manu sacriste nostri et in ecclesia sancti Augustini Sunt autem hec decime Decime de Westlande que fuit Ade militis de Shirlande et decime Ade Rufin Hec conuencio facta fuit anno ab Incarnacione Domini mclxxxviijdate Hiis testibus magistro Radulfo tunc vicearchidiacono Helya clerico de Ria Iohanne capellano de Ward[] Salomone capellano sancti Petri de Sadwico []