Charter Document - 03630530

Charter Document - 03630530


Charter Number: 03630530
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1197
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium vj die post Translacionem sancti Eadwardi anno regni regis Ricardi ix coram domino H[] Cantuariensi archiepiscopo Radulfo Herefordensi Ricardo Eliensi archidiaconis magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Herierd Symone de Pattysshal iusticiis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Reginaldum de Cornhull et Matildem vxorem suam petentes per ipsum Reginaldum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Rogerum abbatem de sancto Augustino Cantuarie et eiusdem loci conuentum tenentes de senes calcia eiusdem abbacie cum pertinenciis vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Reginaldus et Matildis vxor sua remiserunt et quietum clamauerunt prenominatis Rogero abbati et conuentui totum ius et clamium suum quod habuerunt in predicta senescallcia cum pertinenciis de eis et de heredibus eorum in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti abbas et conuentus dederunt prenominatis Reginaldo et Matilde vxori sue xxiiij marcas argenti et quinquaginta acras terre que iacent inter parcum de Litleburne et Wolton quas Clerembaud tradidit Hamoni filio Rogeri tenend ipsi Reginaldo et Matilde vxori sue et heredibus eorum de prenominatis abbate et conuentu per liberum seruicium xij d per annum pro omni seruicio ad festum sancti Michaelis soluendorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation vj die post Translacionem sancti Eadwardi anno regni regis Ricardi ixdate coram domino H[] Cantuariensi archiepiscopo Radulfo Herefordensi Ricardo Eliensi archidiaconis magistro Thoma de Husseburn Ricardo de Herierd Symone de Pattysshal iusticiis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Reginaldum de Cornhull et Matildem vxorem suam petentes per ipsum Reginaldum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Rogerum abbatem de sancto Augustino Cantuarie et eiusdem loci conuentum tenentes de senes calcia eiusdem abbacie cum pertinenciis vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Reginaldus et Matildis vxor sua remiserunt et quietum clamauerunt prenominatis Rogero abbati et conuentui totum ius et clamium suum quod habuerunt in predicta senescallcia cum pertinenciis de eis et de heredibus eorum in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti abbas et conuentus dederunt prenominatis Reginaldo et Matilde vxori sue xxiiij marcasnumeral argenti et quinquaginta acras terre que iacent inter parcum de Litleburne et Wolton quas Clerembaud tradidit Hamoni filio Rogeri tenend ipsi Reginaldo et Matilde vxori sue et heredibus eorum de prenominatis abbate et conuentu per liberum seruicium xij dnumeral per annum pro omni seruicio ad festum sancti Michaelis soluendorum