Charter Document - 03630528

Charter Document - 03630528


Charter Number: 03630528
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1232
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xvj coram Thoma de Mulet[] Willelmo de Ral[] et Willelmo de Insula iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Eliam de Bouton[] petentem et Robertum abbatem sancti Augustini tenentem de vno molendino cum pertinenciis in Lakersuuert vnde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognouit totum predictum molendinum cum pertinenciis esse [ius] ipsius Elye et illud ei reddidit in eadem curia habend et tenend ipsi Elye et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua sancti Augustini reddendo inde annuatim x solidos ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio ad ipsum abbatem vel ad successores suos vel ad ecclesiam suam sancti Augustini pertinente Et pro hac recognicione reddicione fine et concordia idem Elyas dedit predicto abbati iiij marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam a die sancti Hillarii in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xvjdate coram Thoma de Mulet[] Willelmo de Ral[] et Willelmo de Insula iusticiis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Eliam de Bouton[] petentem et Robertum abbatem sancti Augustini tenentem de vno molendino cum pertinenciis in Lakersuuert vnde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognouit totum predictum molendinum cum pertinenciis esse [ius] ipsius Elye et illud ei reddidit in eadem curia habend et tenend ipsi Elye et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua sancti Augustini reddendo inde annuatim xnumeral solidos ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio ad ipsum abbatem vel ad successores suos vel ad ecclesiam suam sancti Augustini pertinente Et pro hac recognicione reddicione fine et concordia idem Elyas dedit predicto abbati iiijnumeral marcas argenti