Charter Document - 03630509
| Charter Number: | 03630509 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes literas inspecturis Robertus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos diuine caritatis intuitu concessisse fratribus hospitalis de Ospringe sepulturam fratrum habitum ipsorum gestancium ibidem et infirmorum tantummodo quos in dicto hospitali in fata decedere contigerit ita tamen quod omne emolumentum tam in oblacionibus quam in testamentis seu confessionibus seu quibuscumque modis aliis quod ex eorum obitu peruenerit libere et absque diminucione aliqua ecclesie nostre de Fauersham resignetur Si qua vero fuerit familia in dicto hospitali in habitu seculari omnia iura spiritualia a vicario de Fauersam in ecclesia de Fauersam recipiet et ecclesiam memoratam in precipuis anni festiuitatibus frequentabit Sacerdotes qui pro tempore ministrabunt in hospitali memorato nullam audient confessionem nisi tantum fratrum et pauperum ibidem egrotancium et eisdem personis Viaticum et extremam vnctionem et omnia diuina inpendent et in eo casu omnia emolumenta exinde proueniencia vicario de Feuersam sine retencione aliqua persoluent Item nullos parochianos ecclesie de Fauersam solempnibus diebus maxime in Natali Domini et in Purificacione beate Marie et in Pascha et in Assumpcione beate Marie et in dedicacione ecclesie nec ceteris diebus ad diuina recipient Et si aliquis parochianus de Fauersam oblaciones aliquas in dicto hospitali fecerit ecclesie matrici sine diminucione reddentur Item nullum annale nec tercennale de parochianis de Feuersam aliquo tempore recipient Et ad maiorem omnium premissorum securitatem frater yconomus vna cum sacerdotibus ibidem ministrantibus et commorantibus sacramentum fidelitatis prestabit vicario de Fauersam qui pro tempore fuerit in ecclesia eadem quod ecclesiam matricem de Feuersam in supradictis et omnibus aliis pro suis viribus indempnem conseruabunt Pro hac autem sepultura quam de prefatis personis dicto hospitali concessimus dabunt nobis singulis annis dicti fratres xij d liberi redditus in Pascha in domo nostra de Feuersam et vnum cereum duarum librarum ecclesie nostre de Fauersam die Assumpcionis beate Marie Et vt hec nostra concessio firma et stabilis perseueret et dicti fratres ex ea non possint aliquod ius aliud vendicare in posterum tam sigillum nostrum quam ipsorum sigillum presenti scripto cyrographato vna cum sigillis magistrorum Hugonis de mortuo Mari tunc officialis domini Cantuariensis et Thome tunc vicarii de Fauersam altrinsecus sunt apensa Data anno Domini mccxlv mense Nouembris
Markups
Names Markup:
Omnibus presentes literas inspecturis Robertus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentus salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos diuine caritatis intuitu concessisse fratribus hospitalis de Ospringe sepulturam fratrum habitum ipsorum gestancium ibidem et infirmorum tantummodo quos in dicto hospitali in fata decedere contigerit ita tamen quod omne emolumentum tam in oblacionibus quam in testamentis seu confessionibus seu quibuscumque modis aliis quod ex eorum obitu peruenerit libere et absque diminucione aliqua ecclesie nostre de Fauersham resignetur Si qua vero fuerit familia in dicto hospitali in habitu seculari omnia iura spiritualia a vicario de Fauersam in ecclesia de Fauersam recipiet et ecclesiam memoratam in precipuis anni festiuitatibus frequentabit Sacerdotes qui pro tempore ministrabunt in hospitali memorato nullam audient confessionem nisi tantum fratrum et pauperum ibidem egrotancium et eisdem personis Viaticum et extremam vnctionem et omnia diuina inpendent et in eo casu omnia emolumenta exinde proueniencia vicario de Feuersam sine retencione aliqua persoluent Item nullos parochianos ecclesie de Fauersam solempnibus diebus maxime in Natali Domini et in Purificacione beate Marie et in Pascha et in Assumpcione beate Marie et in dedicacione ecclesie nec ceteris diebus ad diuina recipient Et si aliquis parochianus de Fauersam oblaciones aliquas in dicto hospitali fecerit ecclesie matrici sine diminucione reddentur Item nullum annale nec tercennale de parochianis de Feuersam aliquo tempore recipient Et ad maiorem omnium premissorum securitatem frater yconomus vna cum sacerdotibus ibidem ministrantibus et commorantibus sacramentum fidelitatis prestabit vicario de Fauersam qui pro tempore fuerit in ecclesia eadem quod ecclesiam matricem de Feuersam in supradictis et omnibus aliis pro suis viribus indempnem conseruabunt Pro hac autem sepultura quam de prefatis personis dicto hospitali concessimus dabunt nobis singulis annis dicti fratres xij dnumeral liberi redditus in Pascha in domo nostra de Feuersam et vnum cereum duarum librarum ecclesie nostre de Fauersam die Assumpcionis beate Marie Et vt hec nostra concessio firma et stabilis perseueret et dicti fratres ex ea non possint aliquod ius aliud vendicare in posterum tam sigillum nostrum quam ipsorum sigillum presenti scripto cyrographato vna cum sigillis magistrorum Hugonis de mortuo Mari tunc officialis domini Cantuariensis et Thome tunc vicarii de Fauersam altrinsecus sunt apensa Data anno Domini mccxlv mense Nouembrisdate
