Charter Document - 03630466

Charter Document - 03630466


Charter Number: 03630466
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit vniuersis quod cum controuersia mota fuisset inter abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie ex vna parte et priorem et conuentum sancti Martini Douor[] ex altera super decimis terrarum quas dicti abbas et conuentus habent in dominico in Horinbrok[] et in Scherle dicto priore petente decimas predictarum terrarum eo iure quod sunt infra limites parochie sue de Apeldre abbate et conuentu ediuerso proponentibus quod ipse et conuentus suus per priuilegia a prestacione decimarum sunt inmunes tandem de consilio virorum prudentum in hunc modum quieuit videlicet quod dicti prior et conuentus Douor[] protestati sunt et concesserunt quod quando abbas et conuentus sancti Augustini dictas terras propriis sumptibus excolunt a prestacione decimarum per priuilegia sua sunt et erunt inmunes Quociens vero dictas terras personis secularibus clericis vel laycis non sumptibus abbatis et conuentus excolendas ad firmam pro denariis vel ad diuisiones garbarum tradiderint prior et conuentus Douor[] omnes decimas libere et sine difficultate racione personarum terras predictas suis sumptibus excolencium et non racione predii recipient hoc moderamine obseruato quod pars garbarum et denariorum ad abbatem pertinens et conuentum eis libere et sine decimacione remanebit priuilegiis omnibus sancti Augustini penitus in suo robore permanentibus In cuius rei testimonium presenti scripto cyrographato sigilla altrinsecus sunt apposita Acta anno Domini mccxlvij mense Augusti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Notum sit vniuersis quod cum controuersia mota fuisset inter abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie ex vna parte et priorem et conuentum sancti Martini Douor[] ex altera super decimis terrarum quas dicti abbas et conuentus habent in dominico in Horinbrok[] et in Scherle dicto priore petente decimas predictarum terrarum eo iure quod sunt infra limites parochie sue de Apeldre abbate et conuentu ediuerso proponentibus quod ipse et conuentus suus per priuilegia a prestacione decimarum sunt inmunes tandem de consilio virorum prudentum in hunc modum quieuit videlicet quod dicti prior et conuentus Douor[] protestati sunt et concesserunt quod quando abbas et conuentus sancti Augustini dictas terras propriis sumptibus excolunt a prestacione decimarum per priuilegia sua sunt et erunt inmunes Quociens vero dictas terras personis secularibus clericis vel laycis non sumptibus abbatis et conuentus excolendas ad firmam pro denariis vel ad diuisiones garbarum tradiderint prior et conuentus Douor[] omnes decimas libere et sine difficultate racione personarum terras predictas suis sumptibus excolencium et non racione predii recipient hoc moderamine obseruato quod pars garbarum et denariorum ad abbatem pertinens et conuentum eis libere et sine decimacione remanebit priuilegiis omnibus sancti Augustini penitus in suo robore permanentibus In cuius rei testimonium presenti scripto cyrographato sigilla altrinsecus sunt apposita Acta anno Domini mccxlvij mense Augustidate