Charter Document - 03630462

Charter Document - 03630462


Charter Number: 03630462
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1111
Date type: Internal, A.D., Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hugo abbas sancti Augustini Anglorum apostoli omnibus baronibus Cancie et omnibus Dei fidelibus salutem cum oracionibus Sciatis quod ego abbas Hugo sancti Augustini concedo et capitulum nostrum concedit quod Haymo dapifer regis absque viuagio et fiancia teneat de sancto Petro apostolorum principe et sancto Augustino et conuentu terram quam Aufredus Masculus clericus tenuit de sancto Augustino eodem modo et eodem seruicio quo ipse Aufredus eam tenebat die quo Scollandus abbas mortuus fuit et viuus et terram de Bodesham et terram de Smethetuna quam tenet Willelmus filius alterius Willelmi eo tenore quod ipse Haymo dapifer si opus fuerit ecclesie et michi vel successoribus meis de placitis in comitatu siue in curia regis contra aliquem baronem consulat adiuuet et succurrat exceptis dominis suis quorum homo manibus suis fuerit Si autem ipse Haymo heredem de muliere sua habuerit eodem modo de me et sanctis et capitulo nostro post patrem suum teneat vt pater tenuerit quod si non si nepotem aut neptim habuerit qui iuste post eum hereditatem habere debuerit eodem modo teneat quo ipse Haymo tenuerit Sin autem illi qui supradictas terras de ipso tenuerint de ecclesia et de me et capitulo dominice teneant Hec conuencio facta est in capitulo sancti Augustini presentibus hiis testibus Ex parte vicecomitis aderant Fulbertus de Cilleham et suus miles Hugo Haymo filius Vitalis [] Acta sunt autem die Lune ante Pascha anno ab Incarnacione Domini mcxj qui est annus secundus ex quo Henricus rex Anglorum dedit filiam suam imperatori Adhuc tenet vnum iugum terre de Leham et vocatur Wrensted et reddit inde quoquo anno xxv d super altare Willelmus filius alterius Willelmi testis est cum aliis supradicte conuencionis Bodesham de quo superius dixi tenet Haymo filius Vitalis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hugo abbas sancti Augustini Anglorum apostoli omnibus baronibus Cancie et omnibus Dei fidelibus salutem cum oracionibus Sciatis quod ego abbas Hugo sancti Augustini concedo et capitulum nostrum concedit quod Haymo dapifer regis absque viuagio et fiancia teneat de sancto Petro apostolorum principe et sancto Augustino et conuentu terram quam Aufredus Masculus clericus tenuit de sancto Augustino eodem modo et eodem seruicio quo ipse Aufredus eam tenebat die quo Scollandus abbas mortuus fuit et viuus et terram de Bodesham et terram de Smethetuna quam tenet Willelmus filius alterius Willelmi eo tenore quod ipse Haymo dapifer si opus fuerit ecclesie et michi vel successoribus meis de placitis in comitatu siue in curia regis contra aliquem baronem consulat adiuuet et succurrat exceptis dominis suis quorum homo manibus suis fuerit Si autem ipse Haymo heredem de muliere sua habuerit eodem modo de me et sanctis et capitulo nostro post patrem suum teneat vt pater tenuerit quod si non si nepotem aut neptim habuerit qui iuste post eum hereditatem habere debuerit eodem modo teneat quo ipse Haymo tenuerit Sin autem illi qui supradictas terras de ipso tenuerint de ecclesia et de me et capitulo dominice teneant Hec conuencio facta est in capitulo sancti Augustinilocation presentibus hiis testibus Ex parte vicecomitis aderant Fulbertus de Cilleham et suus miles Hugo Haymo filius Vitalis [] Acta sunt autem die Lune ante Pascha anno ab Incarnacione Domini mcxj qui est annus secundus ex quo Henricus rex Anglorumdate dedit filiam suam imperatori Adhuc tenet vnum iugum terre de Leham et vocatur Wrensted et reddit inde quoquo anno xxvnumeral d super altare Willelmus filius alterius Willelmi testis est cum aliis supradicte conuencionis Bodesham de quo superius dixi tenet Haymo filius Vitalis