Charter Document - 03630411
Charter Number: | 03630411 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Dauid dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui in puram et perpetuam elemosinam quartam partem de Cliue de Welham cum omnibus pertinenciis suis tenend et habend predictis abbati et conuentui libere et quiete in perpetuum sicut pura et perpetua elemosina potest melius teneri et haberi Decidet autem de predicta terra quarta pars vnius vomeris quam ego et antecessores mei pro eadem terra curie de Chistelet annuatim reddere consueuimus Ita quod ego nec aliquis heredum meorum ad dictam solucionem de cetero tenebimur Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus [] Et vt hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio facta et recordata in curia de Chistelet anno regni regis Henrici filii Iohannis xx quarto in Pentecoste firma et stabilis permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Iohanne Terri Philippo de Huntindune tunc balliuo de Chistelet Thoma de la Haghe Hamone de Makinbroke et multis aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Dauid dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui in puram et perpetuam elemosinam quartam partem de Cliue de Welham cum omnibus pertinenciis suis tenend et habend predictis abbati et conuentui libere et quiete in perpetuum sicut pura et perpetua elemosina potest melius teneri et haberi Decidet autem de predicta terra quarta pars vnius vomeris quam ego et antecessores mei pro eadem terra curie de Chistelet annuatim reddere consueuimus Ita quod ego nec aliquis heredum meorum ad dictam solucionem de cetero tenebimur Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus [] Et vt hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio facta et recordata in curia de Chistelet anno regni regis Henrici filii Iohannis xx quarto in Pentecostedate firma et stabilis permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Iohanne Terri Philippo de Huntindune tunc balliuo de Chistelet Thoma de la Haghe Hamone de Makinbroke et multis aliis