Charter Document - 03630409

Charter Document - 03630409


Charter Number: 03630409
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus filius Thome de Isefolde et ego Simon et ego Warinus et ego Iohannes filii Viuiani de Isefolde dedimus et concessimus et hac presenti carta mea confirmauimus domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui vnam acram et dimidiam terre nostre apud Chistelet cum omnibus pertinenciis suis in puram et perpetuam elemosinam vnde vna acra iacet in longitudine versus orientem et occidentem inter Ketemerse et dominicum domini abbatis in latitudine vero inter terram que dicitur Gunnildelande et terram heredum Leuenot Sygrim que est ex parte australi et dimidia acra in longitudine iacet versus orientem et occidentem inter fugam domini abbatis que est ex parte orientali et dominicum domini abbatis quod est ex parte occidentali in latitudine vero inter terram Walteri Kopestoc que est ex parte aquilonali et terram heredum Etardi Bedelli que est ex parte australi tenend et habend dictam acram et dimidiam terre dictis abbati et conuentui libere quiete pacifice in perpetuum defendendo eandem versus dominos fundi de omnibus seruiciis inde annuatim debitis Et nos dicti Stephanus et Simon Warinus et Iohannes warantizabimus dictis abbati et conuentui dictam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et feminas in perpetuum Et vt hec nostra donacio et concessio et carte nostre confirmacio facta ad festum sancti Augustini anno domini regis Henrici filii Iohannis regis Anglie xx tercio et recordata in magna curia domini abbatis sancti Augustini Cantuarie firma et stabilis in perpetuum permaneat presens scriptum sigillorum nostrorum inpressione roborauimus Hiis testibus domino Bartholomeo de Badelesmere domino Alano de Thuitham Iohanne Terri et multiis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus filius Thome de Isefolde et ego Simon et ego Warinus et ego Iohannes filii Viuiani de Isefolde dedimus et concessimus et hac presenti carta mea confirmauimus domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui vnam acram et dimidiam terre nostre apud Chistelet cum omnibus pertinenciis suis in puram et perpetuam elemosinam vnde vna acra iacet in longitudine versus orientem et occidentem inter Ketemerse et dominicum domini abbatis in latitudine vero inter terram que dicitur Gunnildelande et terram heredum Leuenot Sygrim que est ex parte australi et dimidia acra in longitudine iacet versus orientem et occidentem inter fugam domini abbatis que est ex parte orientali et dominicum domini abbatis quod est ex parte occidentali in latitudine vero inter terram Walteri Kopestoc que est ex parte aquilonali et terram heredum Etardi Bedelli que est ex parte australi tenend et habend dictam acram et dimidiam terre dictis abbati et conuentui libere quiete pacifice in perpetuum defendendo eandem versus dominos fundi de omnibus seruiciis inde annuatim debitis Et nos dicti Stephanus et Simon Warinus et Iohannes warantizabimus dictis abbati et conuentui dictam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et feminas in perpetuum Et vt hec nostra donacio et concessio et carte nostre confirmacio facta ad festum sancti Augustini anno domini regis Henrici filii Iohannis regis Anglie xx terciodate et recordata in magna curia domini abbatis sancti Augustini Cantuarie firma et stabilis in perpetuum permaneat presens scriptum sigillorum nostrorum inpressione roborauimus Hiis testibus domino Bartholomeo de Badelesmere domino Alano de Thuitham Iohanne Terri et multiis aliis