Charter Document - 03630390

Charter Document - 03630390


Charter Number: 03630390
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Roberti de Westgate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui in puram liberam et perpetuam elemosinam tres solidatas liberi redditus mei quas annuatim recipere solebam de quadam terra que iacet apud Northeamme que fuit Iocelini de Eterham recipiendas annuatim per manum Benedicti Coci vel heredum suorum scilicet in die medie xl x et viij d et in die sancti Michaelis x et viij d in curia sancti Augustini tenend et habend dictis abbati et conuentui libere et quiete in perpetuum sicut libera pura et perpetua elemosina melius et liberius potest teneri Decident autem quinque denarii redditus quos annuatim in media xl apud Langeport reddere solebam ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum ad dictam solucionem dictorum quinque denariorum vlterius tenebimur Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus dictis abbati et conuentui dictas tres solidatas redditus cum pertinenciis contra omnes homines et omnes feminas in perpetuum In cuius rei robur et testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Actum in Purificacione beate Marie anno domini Henrici regis filii Iohannis regis Anglie vicesimo quarto Hiis testibus Iohanne filio Terrici tunc senescallo sancti Augustini Cantuarie Iohanne Chich[] Thoma de Bernesfeld Willelmo Teysun Rogero de Sumeri Simone Hostiario et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Roberti de Westgate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino abbati sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentui in puram liberam et perpetuam elemosinam tres solidatas liberi redditus mei quas annuatim recipere solebam de quadam terra que iacet apud Northeamme que fuit Iocelini de Eterham recipiendas annuatim per manum Benedicti Coci vel heredum suorum scilicet in die medie xlnumeral xnumeral et viij dnumeral et in die sancti Michaelis xnumeral et viij dnumeral in curia sancti Augustini tenend et habend dictis abbati et conuentui libere et quiete in perpetuum sicut libera pura et perpetua elemosina melius et liberius potest teneri Decident autem quinque denarii redditus quos annuatim in media xlnumeral apud Langeport reddere solebam ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum ad dictam solucionem dictorum quinque denariorum vlterius tenebimur Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus dictis abbati et conuentui dictas tres solidatas redditus cum pertinenciis contra omnes homines et omnes feminas in perpetuum In cuius rei robur et testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roboraui Actum in Purificacione beate Marie anno domini Henrici regis filii Iohannis regis Anglie vicesimo quarto Hiis testibus Iohanne filio Terrici tunc senescallo sancti Augustini Cantuarie Iohanne Chich[] Thoma de Bernesfeld Willelmo Teysun Rogero de Sumeri Simone Hostiario et multis aliis