Charter Document - 03630386
Charter Number: | 03630386 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant vniuersi fideles ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et conuentus eiusdem loci pro tribus acris terre et dimidia quas Andreas filius Roberti Coci tenuit de nobis in Stauerdinga ad gauilekindam dedimus ei in concambium iiij acras terre in Hardingeswed[] tenend de nobis similiter ad gauilekend[am] per idem seruicium per quod supradictam terram in Stau[] tenuit et estimatur seruicium illius terre ad x denarios per annum pro omni seruicio et hii decem denarii computandi sunt ipsi Andree in antiquo gabulo suo quod annuatim reddit de aliis terris quas tenet de sancto Augustino et de nobis Hoc igitur concambium debemus warantizare supradicto Andree et heredibus suis in perpetuum ex parte nostra et ipse Andreas et heredes eius illud idem warantizabunt nobis ex parte sua Sepedictus inquam Andreas sepedictas iij acras et dimidiam quas de nobis in Stauerd[] tenuit reddidit nobis et resignauit in curia sancti Augustini et ibi eas quietas nobis clamauit ita quod ipse Andreas ibidem xix solidos sterlingorum a nobis recepit per manus Rogeri senescalli sancti Augustini pro hoc concambio a se et ab heredibus suis in perpetuum tenend Factum est autem hoc cambium anno ab Incarnacione Domini mclxxxviij Hiis testibus Rogero senescallo sancti Augustini Cantuarie Hugone Coph[] Roberto de Westgate et multis aliis
Markups
Names Markup:
Sciant vniuersi fideles ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et conuentus eiusdem loci pro tribus acris terre et dimidia quas Andreas filius Roberti Coci tenuit de nobis in Stauerdinga ad gauilekindam dedimus ei in concambium iiijnumeral acras terre in Hardingeswed[] tenend de nobis similiter ad gauilekend[am] per idem seruicium per quod supradictam terram in Stau[] tenuit et estimatur seruicium illius terre ad xnumeral denarios per annum pro omni seruicio et hii decem denarii computandi sunt ipsi Andree in antiquo gabulo suo quod annuatim reddit de aliis terris quas tenet de sancto Augustino et de nobis Hoc igitur concambium debemus warantizare supradicto Andree et heredibus suis in perpetuum ex parte nostra et ipse Andreas et heredes eius illud idem warantizabunt nobis ex parte sua Sepedictus inquam Andreas sepedictas iijnumeral acras et dimidiam quas de nobis in Stauerd[] tenuit reddidit nobis et resignauit in curia sancti Augustini et ibi eas quietas nobis clamauit ita quod ipse Andreas ibidem xixnumeral solidos sterlingorum a nobis recepit per manus Rogeri senescalli sancti Augustini pro hoc concambio a se et ab heredibus suis in perpetuum tenend Factum est autem hoc cambium anno ab Incarnacione Domini mclxxxviijdate Hiis testibus Rogero senescallo sancti Augustini Cantuarie Hugone Coph[] Roberto de Westgate et multis aliis