Charter Document - 03630385
| Charter Number: | 03630385 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit vniuersis fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et conuentus eiusdem loci pro quatuor acris terre quas Radulfus Lamb tenuit de nobis in Stauerdinge ad Gauelikend[] dedimus eis in concambium iiij acras terre in Hardingeswede tenend de nobis per idem seruicium per quod illas tenuit in Stauerd[inge] scilicet pro xvj d per annum pro omni seruicio in duobus terminis anni scilicet in Natiuitate sancti Iohannis Baptiste viij d et in festo sancti Michaelis viij d et hoc concambium debemus nos warantizare supradicto Radulfo et heredibus eius in perpetuum ex parte nostra et ipse Radulfus et heredes sui illud idem nobis warantizabunt ex parte sua Supradictas igitur iiij acras terre de Stauerd[] reddidit nobis sepedictus Radulfus in curia sancti Augustini et ibi eas quietas nobis clamauit ita quod idem accepit a nobis ipse Radulfus pro concambio in perpetuum tenend ij s sterlingorum et vxor eius Wluith xij d et due sorores ipsius Wluith Mabilia scilicet et Brunsieue singule xij d per manum Rogeri senescalli sancti Augustini Factum est autem hoc cambium anno ab Incarnacione Domini mclxxxviij Hiis testibus Rogero senescallo sancti Augustini Hugone Coffin Roberto de Westgate Iordano de Soneld[] et multis aliis
Markups
Names Markup:
Notum sit vniuersis fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie et conuentus eiusdem loci pro quatuor acris terre quas Radulfus Lamb tenuit de nobis in Stauerdinge ad Gauelikend[] dedimus eis in concambium iiijnumeral acras terre in Hardingeswede tenend de nobis per idem seruicium per quod illas tenuit in Stauerd[inge] scilicet pro xvj dnumeral per annum pro omni seruicio in duobus terminis anni scilicet in Natiuitate sancti Iohannis Baptiste viij dnumeral et in festo sancti Michaelis viij dnumeral et hoc concambium debemus nos warantizare supradicto Radulfo et heredibus eius in perpetuum ex parte nostra et ipse Radulfus et heredes sui illud idem nobis warantizabunt ex parte sua Supradictas igitur iiijnumeral acras terre de Stauerd[] reddidit nobis sepedictus Radulfus in curia sancti Augustini et ibi eas quietas nobis clamauit ita quod idem accepit a nobis ipse Radulfus pro concambio in perpetuum tenend ij snumeral sterlingorum et vxor eius Wluith xij dnumeral et due sorores ipsius Wluith Mabilia scilicet et Brunsieue singule xij dnumeral per manum Rogeri senescalli sancti Augustini Factum est autem hoc cambium anno ab Incarnacione Domini mclxxxviijdate Hiis testibus Rogero senescallo sancti Augustini Hugone Coffin Roberto de Westgate Iordano de Soneld[] et multis aliis
