Charter Document - 03620003

Charter Document - 03620003


Charter Number: 03620003
Cartulary Title: The Records of the City of Norwich
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie omnibus Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus Ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse burgensibus meis de Norwico omnes consuetudines et libertates et quietancias quas habebant tempore Henrici Regis avi mei ita plene et honorifice et quiete sicut ipsi eas plenius et honorabilius et quietius habuerunt tempore Regis Henrici avi mei Quare volo et firmiter precipio quod omnes illas habeant plene et honorifice sicut eas tunc habuerunt tam consuetudines suas quam etiam responsa sua tempore meo et temporibus heredum meorum et si aliquis post mortem Regis Henrici avi mei in tempore Regis Stephani a consuetudinibus eorum et scottis se foras misit precipio quod ad eorum societatem et consuetudinem revertatur et scottum ipsorum sequatur quia nullum ex eis inde quietum clamo Testibus Willelmo fratre Regis Henrico de Essexia Constabulario Ricardo de Humes Constabulario Manasse Biset Dapifero Warino filio Geroldi Camerario apud Westmonasterium

Source (click image below to view full size)