Charter Document - 03615594
Charter Number: | 03615594 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 4 (f55r) |
Charter:
Johannes Permissione Divine [] dilectis in Christo filiis Abbati et Conv[entui] de Wytheby salutem gratiam et benedictionem Summo nobis est studio sicut incumbit ex debito saluti prospicere subditorum et Religiosorum precipue quorum indisciplinatorum error dum se impudenter ingerit inter claustrales proximiori periculo est addictus Willelmus itaque de Wadworth monachus de Munkebrettona nostre dioeceseos propter demerita et reatus ipsius que visitando et inquirendo evidenter reperimus ubi Regula Monachalis salubriter et stricte sicut confidimus observatur transmittimus ad subeundum humiliter per nos penitentiam sibi datam viz quod sit apud vos ultimus in Choro postremus in Claustro Dormitorio et in Refectorio etiam ac quartis et sextis Fere [pane] cerevisia et legumine absque aliis ferculis et deliciis sit contentus Conventum sequatur continue regulari obedientia quam hactenus abhorruit et infregit singulis modis et temporibus velud strictus claustrales jugiter adherendo donec aliud ordinamus de eodem Inde est quod devotioni vestre in virtute sancte obedientie injungimus et mandamus quatinus eundem Willelmum in vestrum acceptabile consortium visis presentibus admittatis proviso quod ipse est missus a celebratione divinorum penitus abstinens divine contemplationi insistat sollicite et dictam penitentiam inter vos ubi fervet ut speramus religio peragat sibi injunctam nec extra fines hujus penitentie inflicte vel septa vestri Monasterii in equitatura vel alias causa cujusquam solatii intus vel extra aliquatenus evagetur sicut coram Deo et nobis vultis circa hoc securam et sanam reddere rationem Et ecce Prior suus de Munkebrettona dum moram inter vos idem Willelmus fecerit pro suis alimentis l s[olidos] annuos vobis solvet Datum apud Munkebrettonam Nonas Augusti Pontificatus nostri a[nno] octavo mcc nonagesimo tercio
Markups
Names Markup:
Johannes Permissione Divine [] dilectis in Christo filiis Abbati et Conv[entui] de Wytheby salutem gratiam et benedictionem Summo nobis est studio sicut incumbit ex debito saluti prospicere subditorum et Religiosorum precipue quorum indisciplinatorum error dum se impudenter ingerit inter claustrales proximiori periculo est addictus Willelmus itaque de Wadworth monachus de Munkebrettona nostre dioeceseos propter demerita et reatus ipsius que visitando et inquirendo evidenter reperimus ubi Regula Monachalis salubriter et stricte sicut confidimus observatur transmittimus ad subeundum humiliter per nos penitentiam sibi datam viz quod sit apud vos ultimus in Choro postremus in Claustro Dormitorio et in Refectorio etiam ac quartis et sextis Fere [pane] cerevisia et legumine absque aliis ferculis et deliciis sit contentus Conventum sequatur continue regulari obedientia quam hactenus abhorruit et infregit singulis modis et temporibus velud strictus claustrales jugiter adherendo donec aliud ordinamus de eodem Inde est quod devotioni vestre in virtute sancte obedientie injungimus et mandamus quatinus eundem Willelmum in vestrum acceptabile consortium visis presentibus admittatis proviso quod ipse est missus a celebratione divinorum penitus abstinens divine contemplationi insistat sollicite et dictam penitentiam inter vos ubi fervet ut speramus religio peragat sibi injunctam nec extra fines hujus penitentie inflicte vel septa vestri Monasterii in equitatura vel alias causa cujusquam solatii intus vel extra aliquatenus evagetur sicut coram Deo et nobis vultis circa hoc securam et sanam reddere rationem Et ecce Prior suus de Munkebrettona dum moram inter vos idem Willelmus fecerit pro suis alimentis l s[olidos]numeral annuos vobis solvet Datum apud Munkebrettonam Nonas Augusti Pontificatus nostri a[nno] octavo mcc nonagesimo terciodate