Charter Document - 03610596

Charter Document - 03610596


Charter Number: 03610596
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1308
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Vicesimo quarto die Januarii a[nno] mccc octavo apud Wylton coram nobis Willelmo [] in negotio ex officio moto contra Relig[iosos] viros Abbatem et Conv[entum] de Whiteby contra jus commune ecclesiam parochialem de Whiteby cum capellis de Fyling [de] Ogelbardby de Aselby ecclesiam paroch[ialem] de Aton cum capella de Nunnethorp eccl[esiam] paroch[ialem] de Engelby cum capella de Neuton eccl[esiam] paroch[ialem] de Middelesburch eccl[esiam] paroch[ialem] de Haknesse in quibus non sunt perpetui Vicarii instituti in Dioecesi nostra tenentes et ab ecclesia de Skirkenbeck annuam pensionem i marce et ab eccl[esia] de Kirkeby ann[uam] pens[ionem] v marce a capella de Sneton pens[ionem] x s[olidos] ab eccl[esia] de Hoton Buscell pens[ionem] xl s[olidos] et ab eccl[esia] de Slengesby pens[ionem] i marce ac decimas garbarum apud Boythorpe in parochia de Foxholes ad estimationem xx s[olidos] quatuordecim quarteria ordei pro quibusdam decimis in parochia ecclesie de Wyllardby et duas partes decime garbarum de dominicis terris d[omi]ni de Percy in parochia de Semar annuatim percipientes occupantes atque tenentes vocatos peremptorie ad eundem diem ad exhibendum et ostendendum pro termino precepti et peremptorie quicquid haberent canonicum super ecclesiarum dictarum retentione ac super statu et ordinatione vicariorum earundem necnon super pensionum decimarum ac bladorum perceptione seu occupatione et faciendum ulterius in dicto negotio et illud contingentibus quod justitia suaderet per Walterum de Whiteby clericum Procuratorem substitutum a fratre Roberto de Crosseby com monacho eorundem Procuratore coram principali comparentes exhibitis ex parte dictorum Religiosorum tribus bullis una Urbani Pape quarti altera Onorii Pape tertii tertia Eugenii Pape tertii item viginti et tribus literis et cartis cera sigillatis factisque copiis eorundem simul ut tradita fuerunt annexis quorundam scil[icet] plene quorundam vero quantum ad clausulas quasdam in eis contentas quibus uti voluerunt proposita etiam per Procuratorem substitutum predictum quadam exceptione in scriptis qua per nos admissa sub modo ut eatenus scil[icet] valeat quatinus de jure valere debebit et non aliter prefiximus eis diem Mercurii in prima ebdomada Quadragesime in nostra Ebor[] Ecclesia coram Officiali Ebor[] et Archidiacono Notingh[] Commissariis nostris specialibus in hac parte ad probandam exceptionem predictam et ad faciendum et recipiendum super exhibitis et ulterius in negotio quod justitia suadebit

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Vicesimo quarto die Januarii a[nno] mccc octavodate apud Wylton coram nobis Willelmo [] in negotio ex officio moto contra Relig[iosos] viros Abbatem et Conv[entum] de Whiteby contra jus commune ecclesiam parochialem de Whiteby cum capellis de Fyling [de] Ogelbardby de Aselby ecclesiam paroch[ialem] de Aton cum capella de Nunnethorp eccl[esiam] paroch[ialem] de Engelby cum capella de Neuton eccl[esiam] paroch[ialem] de Middelesburch eccl[esiam] paroch[ialem] de Haknesse in quibus non sunt perpetui Vicarii instituti in Dioecesi nostra tenentes et ab ecclesia de Skirkenbeck annuam pensionem i marcenumeral et ab eccl[esia] de Kirkeby ann[uam] pens[ionem] v marcenumeral a capella de Sneton pens[ionem] x s[olidos]numeral ab eccl[esia] de Hoton Buscell pens[ionem] xl s[olidos]numeral et ab eccl[esia] de Slengesby pens[ionem] i marcenumeral ac decimas garbarum apud Boythorpe in parochia de Foxholes ad estimationem xx s[olidos]numeral quatuordecim quarteria ordei pro quibusdam decimis in parochia ecclesie de Wyllardby et duas partes decime garbarum de dominicis terris d[omi]ni de Percy in parochia de Semar annuatim percipientes occupantes atque tenentes vocatos peremptorie ad eundem diem ad exhibendum et ostendendum pro termino precepti et peremptorie quicquid haberent canonicum super ecclesiarum dictarum retentione ac super statu et ordinatione vicariorum earundem necnon super pensionum decimarum ac bladorum perceptione seu occupatione et faciendum ulterius in dicto negotio et illud contingentibus quod justitia suaderet per Walterum de Whiteby clericum Procuratorem substitutum a fratre Roberto de Crosseby com monacho eorundem Procuratore coram principali comparentes exhibitis ex parte dictorum Religiosorum tribus bullis una Urbani Pape quarti altera Onorii Pape tertii tertia Eugenii Pape tertii item viginti et tribus literis et cartis cera sigillatis factisque copiis eorundem simul ut tradita fuerunt annexis quorundam scil[icet] plene quorundam vero quantum ad clausulas quasdam in eis contentas quibus uti voluerunt proposita etiam per Procuratorem substitutum predictum quadam exceptione in scriptis qua per nos admissa sub modo ut eatenus scil[icet] valeat quatinus de jure valere debebit et non aliter prefiximus eis diem Mercurii in prima ebdomada Quadragesime in nostra Ebor[] Ecclesia coram Officiali Ebor[] et Archidiacono Notingh[] Commissariis nostris specialibus in hac parte ad probandam exceptionem predictam et ad faciendum et recipiendum super exhibitis et ulterius in negotio quod justitia suadebit