Charter Document - 03610594
Charter Number: | 03610594 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f124r) Borthwick Institute - Register 3 (f57r) |
Charter:
A[nno] g[ratie] mcc octogesimo Domino pro tribunali sedente apud Wylton vii Idus Septembris comparuit Magister Johannes de Tocotes Rector Ecclesie de Lithe vocatus ad instantiam Abbatis et Conventus de Wyteby per fratrem Augustinum com monachum suum comparentium Et cum ex parte dictorum Abbatis et Conventus proponeretur quod predictus Rector quibusdam decimis quas nomine sui Monasterii canonice perceperunt ab antiquo spoliasset minus juste idem Rector de spoliatione ipsa in jure confessus hunc facti sui adjicit colorem quod olim ecclesia sua ut intellexit in predictarum decimarum possessione extitit pacifica sicque consilio usus minus provido non malitiose in hac parte de facto processit Dominus vero auditis allegationibus partis utriusque predictum Monasterium ad possessionem quam habuit similiter restituit Rectorem ipsum ad restitutionem decimarum perceptarum in partis prejudicium adverse ut est predictum integraliter condemnando qui Rector ipse in indicio absque diminutione qualibet restituere promisit bona fide salva eidem Rectori proprietatis questione ad decimas antedictas cui Dominus per suum decretum minime prejudicare intendit superius annotatum
Markups
Names Markup:
A[nno] g[ratie] mcc octogesimodate Domino pro tribunali sedente apud Wylton vii Idus Septembris comparuit Magister Johannes de Tocotes Rector Ecclesie de Lithe vocatus ad instantiam Abbatis et Conventus de Wyteby per fratrem Augustinum com monachum suum comparentium Et cum ex parte dictorum Abbatis et Conventus proponeretur quod predictus Rector quibusdam decimis quas nomine sui Monasterii canonice perceperunt ab antiquo spoliasset minus juste idem Rector de spoliatione ipsa in jure confessus hunc facti sui adjicit colorem quod olim ecclesia sua ut intellexit in predictarum decimarum possessione extitit pacifica sicque consilio usus minus provido non malitiose in hac parte de facto processit Dominus vero auditis allegationibus partis utriusque predictum Monasterium ad possessionem quam habuit similiter restituit Rectorem ipsum ad restitutionem decimarum perceptarum in partis prejudicium adverse ut est predictum integraliter condemnando qui Rector ipse in indicio absque diminutione qualibet restituere promisit bona fide salva eidem Rectori proprietatis questione ad decimas antedictas cui Dominus per suum decretum minime prejudicare intendit superius annotatum