Charter Document - 03610565

Charter Document - 03610565


Charter Number: 03610565
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (15 face)

Charter:

Universis pr[esentes] litt[eras] inspecturis Walterus d[ei] g[ratia] Archiep[iscop]us [ebor] Anglie Primas sal[utem] in d[omi]no sempiternam Noveritis quod cum inter Abbatem et Conv[entum] de Whiteby nostre Dioeceseos ex parte una et Petrum de Dayvill clericum Rectorem institutum in medietate ecclesie de Hotona de Buscell ex altera orta esset materia questionis super eo quod idem Abbas et Conv[entus] dicentes divisam esse ac fuisse ecclesiam ab antiquo petierunt Clericum quem ipsi presentarent ad illam portionem ecclesie admitti que vacabat tunc temporis per mortem quondam Magistri Hugonis de Fostona qui in eadem eccl[esia] tanquam Rector dimidiam optinuerat portionem Dictus vero Petrus proposuit ex adverso portionem eandem consolidari debere illi portioni quam idem Petrus in eadem eccl[esia] optinebat presertimque sicut dicebat [non] ab antiquo set de novo in ipsa eccl[esia] facta fuit earundem divisio portionem et super hiis inquisitiones varie facte fuissent de nostro mandato ad instantiam partium volentium ut inquiri faceremus super premissis plenius veritatem Tandem Fratres Robertus de Loketon monachus et magister Johannes de Welles Clericus procuratores dictorum Abbatis et Conv[entus] speciale mandatum habentes ad submittendum dictos Abbatem et Conv[entum] ordinationi ac voluntati nostre penitus in premissis dictus vero Petrus personaliter Nonis Maii a[nno] gr[atie] millesimo cc quinquagesimo tertio in nostra presentia constituerunt se nostre ordinationi et voluntati super portione predicta vacante dicti procuratores ipsos Abbatem et Conv[entum] dictus vero Petrus seipsum penitus submiserunt promittentes dicti procuratores pro se Abbate et Conv[entu] et dictus Petrus pro se quicquid super eadem portione per nos esset provisum vel etiam ordinatum sese fideliter et integre servaturos Nos itaque deliberatione habita pleniori ordinavimus sub hac forma videl[icet] quod dicti Abbas et Conv[entus] ad eandem portionem vacantem personam idoneam presentarent qui Rector per nos institueretur in eadem Ita quod dictus Petrus omnes proventus ipsius eccl[esie] in tota vita sua integre percipiat set clerico presentando per dictos Abb[atem] et Conv[entum] ac per nos instituendo in dicta vacante portione nomine proventuum portionis ipsius quindecim marcas persolvet integre annuatim ad duos term[inos] anni videl[icet] ad f[estum] s[ancti] Martini in yeme septem marcas et dim[idiam] et in f[estum] Pent[ecoste] septem m[arcas] et dimidiam Item quod idem Petrus in tota vita sua dum proventus ejusdem eccl[esie] perceperit per competentes ministros ipsi ecclesie sumptibus suis faciet de serviri et omnia onera ordinari episcopalia videl[icet] et archidiaconalia et cetera debita et consueta sustinebit set extraordinaria omnia onera si qua contigerint tam dictus Petrus quam etiam presentandus per dictos Abbatem et Conventum et per nos instituendus Clericus secundum qualitatem emolumenti quam unusquisque eorum ab ecclesia ipsa percipiet sustinebunt Et si contingat quod dictus Petrus presentando et instituendo ut predictum est clerico superstite cesserit vel decesserit vel alio justo modo portionem quam suo nomine optinet dimiserit idem clericus ex tunc omnes proventus dicte vacantis portionis que fuit quondam dicti Hugonis in tota vita sua integre percipiet et pro rata ejusdem portionis servitium ecclesie suis sumptibus et dicta onera episcopalia et archidiaconalia et cetera consueta et debita sustinebit Ad portionem vero que in eadem ecclesia quocunque modo vacaverit licebit eisdem Abbati et Conventui personam idoneam cum vacaverit presentare Hec autem omnia totaliter ordinavimus ut idem Clericus ab eisdem Abbate et Conv[entu] sicut predictum est presentandus nichil omnino nisi quindecim mares annuas in tota vita dicti Petri possit omnino petere vel etiam de propria ecclesia vel aliqua portione ejus nisi easdem quindecim marcas penitus vendicare Et ut premissa omnia robur optineant firmitatis pr[esente] scr[ipto] sigillo nostro fecimus communiri Presentibus Magistro Rogero Canonico Beverlac Ricardo de Sarr et W[] de Lincolnia Canonicis Ripon et aliis Datum apud Cawod Nonis Maii Pontificatus nostri Anno xxx octavo Valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis pr[esentes] litt[eras] inspecturis Walterus d[ei] g[ratia] Archiep[iscop]us [ebor] Anglie Primas sal[utem] in d[omi]no sempiternam Noveritis quod cum inter Abbatem et Conv[entum] de Whiteby nostre Dioeceseos ex parte una et Petrum de Dayvill clericum Rectorem institutum in medietate ecclesie de Hotona de Buscell ex altera orta esset materia questionis super eo quod idem Abbas et Conv[entus] dicentes divisam esse ac fuisse ecclesiam ab antiquo petierunt Clericum quem ipsi presentarent ad illam portionem ecclesie admitti que vacabat tunc temporis per mortem quondam Magistri Hugonis de Fostona qui in eadem eccl[esia] tanquam Rector dimidiam optinuerat portionem Dictus vero Petrus proposuit ex adverso portionem eandem consolidari debere illi portioni quam idem Petrus in eadem eccl[esia] optinebat presertimque sicut dicebat [non] ab antiquo set de novo in ipsa eccl[esia] facta fuit earundem divisio portionem et super hiis inquisitiones varie facte fuissent de nostro mandato ad instantiam partium volentium ut inquiri faceremus super premissis plenius veritatem Tandem Fratres Robertus de Loketon monachus et magister Johannes de Welles Clericus procuratores dictorum Abbatis et Conv[entus] speciale mandatum habentes ad submittendum dictos Abbatem et Conv[entum] ordinationi ac voluntati nostre penitus in premissis dictus vero Petrus personaliter Nonis Maii a[nno] gr[atie] millesimo cc quinquagesimo tertiodate in nostra presentia constituerunt se nostre ordinationi et voluntati super portione predicta vacante dicti procuratores ipsos Abbatem et Conv[entum] dictus vero Petrus seipsum penitus submiserunt promittentes dicti procuratores pro se Abbate et Conv[entu] et dictus Petrus pro se quicquid super eadem portione per nos esset provisum vel etiam ordinatum sese fideliter et integre servaturos Nos itaque deliberatione habita pleniori ordinavimus sub hac forma videl[icet] quod dicti Abbas et Conv[entus] ad eandem portionem vacantem personam idoneam presentarent qui Rector per nos institueretur in eadem Ita quod dictus Petrus omnes proventus ipsius eccl[esie] in tota vita sua integre percipiat set clerico presentando per dictos Abb[atem] et Conv[entum] ac per nos instituendo in dicta vacante portione nomine proventuum portionis ipsius quindecim marcas persolvet integre annuatim ad duos term[inos] anni videl[icet] ad f[estum] s[ancti] Martini in yeme septem marcas et dim[idiam] et in f[estum] Pent[ecoste] septem m[arcas] et dimidiam Item quod idem Petrus in tota vita sua dum proventus ejusdem eccl[esie] perceperit per competentes ministros ipsi ecclesie sumptibus suis faciet de serviri et omnia onera ordinari episcopalia videl[icet] et archidiaconalia et cetera debita et consueta sustinebit set extraordinaria omnia onera si qua contigerint tam dictus Petrus quam etiam presentandus per dictos Abbatem et Conventum et per nos instituendus Clericus secundum qualitatem emolumenti quam unusquisque eorum ab ecclesia ipsa percipiet sustinebunt Et si contingat quod dictus Petrus presentando et instituendo ut predictum est clerico superstite cesserit vel decesserit vel alio justo modo portionem quam suo nomine optinet dimiserit idem clericus ex tunc omnes proventus dicte vacantis portionis que fuit quondam dicti Hugonis in tota vita sua integre percipiet et pro rata ejusdem portionis servitium ecclesie suis sumptibus et dicta onera episcopalia et archidiaconalia et cetera consueta et debita sustinebit Ad portionem vero que in eadem ecclesia quocunque modo vacaverit licebit eisdem Abbati et Conventui personam idoneam cum vacaverit presentare Hec autem omnia totaliter ordinavimus ut idem Clericus ab eisdem Abbate et Conv[entu] sicut predictum est presentandus nichil omnino nisi quindecim mares annuas in tota vita dicti Petri possit omnino petere vel etiam de propria ecclesia vel aliqua portione ejus nisi easdem quindecim marcas penitus vendicare Et ut premissa omnia robur optineant firmitatis pr[esente] scr[ipto] sigillo nostro fecimus communiri Presentibus Magistro Rogero Canonico Beverlac Ricardo de Sarr et W[] de Lincolnia Canonicis Ripon et aliis Datum apud Cawod Nonis Maii Pontificatus nostri Anno xxx octavodate Valete