Charter Document - 03610535

Charter Document - 03610535


Charter Number: 03610535
Cartulary Title: Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202 - 1203
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia d[omi]ni Regis apud Ebor[] a[nno] regni Regis Johannis quarto coram d[omi]no Johanne Norwic[] Episcopo Hugone Bardolf Johanne de Testelinges Magistro Rogero Arundel Willelmo filio Ricardi Justiciariis et alii[s] fidel[ibus] d[omi]ni Regis ibi pres[entibus] inter Willelmum Cambord pet[entum] et Petrum Abb[atem] de Witeby tenend[a] de advoc[atione] eccl[esie] de Slengesby cum pert[inentiis] unde assisa ultime presentationis summonita fuit inter eos in prefata curia Scil[icet] quod pred[ictus] Willelmus remisit et qui[etum] clamavit totum jus et clamium quod habuit in prefata advoc[atione] cum pert[inentiis] de se et her[edibus] suis pred[icto] Petro Abbati et succ[essoribus] suis in perpetuum et pro hac qu[ietum] clamatione et concordia Petrus Abbas dedit pred[icto] Willelmo quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)