Charter Document - 03601375
Charter Number: | 03601375 |
---|---|
Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Extent of Lands |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis et precipue abbatibus et fratribus nobis per Dei gratiam in Malmesburiensi cenobio successuris frater Willelmus de Colerne Malmesburiensis ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Quoniam sicut ait Apostolus Omnes ad tribunal Judicis stabimus recepturi sive bonum sive malum fuerit prout in corpore gessimus oportet nos ergo diem messionis extreme operibus misericordie prevenire et intuitu divino seminare in terris unde in extrema messione promereri poterimus et colligere manipulos eterne mercedis et gramina gratiarum Sed quia facta mortalium per temporum variationem et prelatorum mutationem de facili oblivioni traduntur nisi scripture beneficio muniantur ut apud fratres nostros qui nobis post nostre carnis dissolutionem succedent recens memoria perpetuo habeatur quot et quantis reditibus terris et possessionibus et beneficiis aliis talentum nobis commissum tempore nostri regiminis variis et inmensis sumptibus divina miseratione largiente fecerimus augmentari preter ea que in diversis placitis et rebus aliis penes personas seculares accrescente seculi malicia et caritate tepescente multiformiter pro ut aliis scriptis duximus inserendum impendimus presenti scripto fecimus annotari Ecclesias de Purytone et de Kemele in proprios usus impetravimus Terram de Thycwode cum suis pertinentiis et domibus ibidem et apud Colerne terram de Fouleswyke cum suis pertinentiis et domibus ibidem terram de Suttone cum domibus ibidem terram de Stonhulle cum domibus ibidem terram de Parva Scherstone terram de Lutletone de feodo Bartholomei de la More terram de la Blakelonde cum suis pertinentiis et domibus ibidem molendinum de Avene et culturam que vocatur Cokesheth juxta Corsgrove cum aliis terrarum particulis in diversis maneriis Deo et ecclesie Sancti Aldhelmi tempore nostri regiminis laboribus multiplicibus licet seculi status hoc regiis statutis et impedimentis aliis inpugnaverit adquisivimus preter domos et edificia varia que infra abbatiam et extra variis in locis construi fecimus studio diligenti Et preter ea que in aqua de Niwenton in lavatorium ducenda Et preter ea que in presbiterio nostro renovando et in magna tabula ad magnum altare facienda Et preter ea que pro tertio die singulis septimanis ad distributionem pauperum inperpetuum statuendo impendimus Et preter ea que assignavimus ad luminare Beate Marie Et preter ea que assignavimus ad pitanciam conventus nostri Et preter ea que in ornamentis ecclesie ut in capis casulis tunicis dalmaticis et rebus aliis impendimus Unde commissi nobis pastoralis officii auctoritas nos hortatur ut fratres nostri qui in ecclesia Malmesburie sub norma sacrosancte religionis pondus diei portant et estus aliquam nostre adquisitionis in communis status melioratione et augmentatione sentiant participationem excitati stimulo caritatis et devotionis quam erga sanctam religionem gerimus Scire volumus omnes per presentes quod nos ad omnem materiam atque occasionem murmuris de grege dominico penitus auferendam et extirpandam de communi fratrum nostrorum consensu et voluntate dedimus concessimus et assignavimus totam terram de la Blakelaunde cum domibus ibidem et tota bladatura et cum sex decem bobus et duobus afferis cum plaustris carectis carucis et utensilibus aliis et cum omnibus aliis appendiciis ad predictam terram de la Blakelaunde quocunque modo spectantibus ut in gardinis boscis pratis pascuis pasturis reditibus consuetudinibus quibuscunque servis et libere tenentibus ad augmentationem coquine conventus nostri inperpetuum Statuentes atque ordinantes ut coquinarius conventus quicumque pro tempore fuerit predictam terram de la Blakelaunde cum omnibus et singulis suprascriptis teneat et eam integre libere et pacifice pro ut ad opus coquine conventus melius viderit expedire excolat absque omni molestia seu impetitione nostra vel successorum nostrorum inperpetuum faciendo capitalibus dominis feodi illius servicia inde debita et consueta Pro hac autem nostra assignatione inveniet coquinarius conventus qui pro tempore fuerit singulis diebus inperpetuum capellano quicunque celebraverit in capella de Albo Monasterio unum ferculum quod dicitur generale et capellano quicumque celebraverit ad hospitale infirmorum unum ferculum quod dicitur generale et heredibus fratris Willelmi de Boruhtone unum generale et aliud ferculum quod dicitur Entremesse quale apponitur coram fratribus in conventu sine omni diminutione Ne autem hec provisio ordinatio et assignatio nostra per malitiam temporis vel per mutationem prelatorum aliquo tempore possit irritari eandem uniformi assensu et voluntate conventus nostri sigillo humilitatis nostre una cum sigillo capituli nostri duximus roborandum Hec que a nobis sub divino judicio statuta sunt si quis transgredi infringere vel infirmare seu aliquo modo contraire temptaverit reum se noverit ante Dei conspectum et a participatione salutiferi corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi alienum condemnationem quam Judas Scaryot assecutus est assequatur et ab apostolorum principe ut Ananias et Saphira sententia percellatur ut celo vacuus terra absorbeatur nisi de incepto temerarie presumptionis peniteat Vita vero et salus et beatitudo perpetua hiis qui hec inviolabiliter conservaverint et conservari preceperint Datum apud Malmesburiam in capitulo nostro die Sancti Georgii martiris anno Domini MCC nonogesimo secundo