Charter Document - 03600458
Charter Number: | 03600458 |
---|---|
Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence, Settlement |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis Johannes permissione divina abbas Glastoniae salutem aeternam in Domino Cum Willelmus la Wayte de Chippeham et Editha uxor ejus dilectis nobis in Christo fratribus abbati et conventui de Malmesburia duas croftas terrae de feodo nostro in Kyntone quae vocatur Scherpecroftes juxta Haywode in parte occidentali inter ipsum nemus et terram quae fuit Hawysiae de Bolehude dederint et carta sua pro se et heredibus suis confirmaverint imperpetuum nolentes praedictos abbatem et conventum pro adquisitione praedictarum croftarum ratione statuti domini regis gravari seu per nos vel successores nostros aliquod gravamen inferri notum facimus omnibus per praesentes quod nos de consensu et voluntate conventus nostri praedictis abbati et conventui liberum pro nobis et successoribus nostris concessimus ingressum Habendum et tenendum de nobis et successoribus nostris praedictas duas croftas praedictis abbati et conventui imperpetuum Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris unum denarium ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio sectis curiae et hundredi et omnium secularium exactionum pariter et demandarum Et praedicti abbas et conventus de Malmesburia praedictas duas croftas haya et fossato prout sibi melius viderint expedire facient includere Et si pro defectu clausturae averia praedictorum abbatis et conventus Glastoniae vel etiam hominum suorum de Kyntone in praedictas croftas intraverint et de eisdem inparcati fuerint non licebit praedictis abbati et conventui de Malmesburia emendas inde de nobis nec de hominibus nostris capere In cujus rei testimonium praedictis abbati et conventui has litteras nostras fieri fecimus patentes Datum apud Ydemistone pridie idus Septembris anno Domini mcc nonogesimo primo