Charter Document - 03600450
Charter Number: | 03600450 |
---|---|
Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1288 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto decimo coram Thoma de Weylaund Johanne de Lovecot Willelmo de Burutorne et Rogero de Leycestre justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Willelmum abbatem ecclesie Sancti Aldelmi de Malmesburia querentem et Willelmum le Wayte de Chippeham et Editham uxorem ejus deforciatores de viginti et quatuor acris terre cum pertinentiis in Kyngtone unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Editha recognoverunt predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Aldelmi predicte ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predictorum Willelmi et Edithe Habendam et tenendam eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Willelmo et Editha et heredibus ipsius Edithe in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et predicti Willelmus et Editha et heredes ipsius Edithe warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines imperpetuam Et idem abbas recepit predictos Willelmum et Editham in singulis orationibus et beneficiis que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et hec concordia facta fuit per preceptum domini regis