Charter Document - 03600438
| Charter Number: | 03600438 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestre a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Roberto de Lexintone Radulfo de Sulleg Willelmo de Culewurthe Jollano de Neville et Roberto de Baxa justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Willelmum filium Ricardi petentem et Johannem abbatem de Malmesburia tenentem de uno molendino et tribus virgatis terre cum pertinentiis exceptis tribus acris terre in Peretone et inter eundem Willelmum petentem et predictum abbatem quem Waleranus de Bluntesdone vocavit ad warantium et qui ei warantizabunt de tribus acris terre cum pertinentiis in eadem villa Unde assisa mortis antecessorum sum monita fuit inter eos in eadem Scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram et molendinum cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Malmesburia Et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas concessit predicto Willelmo medietatem mesuagii quod ad terram illam pertinet scilicet medietatem versus orientem et unam virgata terre cum pertinentiis de eadem terra Scilicet unam acram super Brumellinoche et quartam partem unius acre super Smethelinge et unam acram in parte boreali de Beccewelle et unam acram apud Pukeputte et unam acram apud Brokacre et unam acram in parte orientali de Broderixe et unam acram ex parte occidentali de Richerescrofte et unam acram in parte occidentali super Lutlemedeweye et unam acram juxta terram predicti Walerandi apud Claverdone et unam acram in parte boreali de Lutlemede et unam acram juxta Dunweye et in parte boreali de la Westeredune et unam acram in parte occidentali de Becreghweie super Smethemede et quartam partem unius acre in Haskemoresfulonge et quartam partem unius acre super Spurchmoreshulle et unam acram apud Mymereslake que vocatur Brodake et unam acram apud Hyweie et dimidiam acram in crofto quod fuit Thome Alewi versus occidentem et dimidiam acram apud Wodefordescrofte et unam acram inter terram Willelmi de Hamme et terram Willelmi le Newe et tertiam partem quatuor seillonum terre in Wodefordescrofte et medietatem unius dimidie acre apud Mimmeslake et tertiam partem de Steoresacre versus orientem et medietatem de la Mulecrofte versus aquilonem et quatuor seillones in Longelonde et tertiam partem duarum culturarum que vocantur Radescrope et tertiam partem cujusdam crofte que vocatur Randdulfvescrofte Et preterea totum predictum molendinum cum pertinentiis et duos hammos prati que jacent propinquiores predicto molendino Habenda et tenenda eidem Willelmo et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta inperpetuum Reddendo inde per annum xiiii solidos et quatuor denarios et obolum ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis tres solidos et septem denarios et ad festum Sancti Andree tres solidos et vii denarios et ad Hokeday tres solidos et vii denarios et ad festum Sancti Johannis Baptiste tres solidos et vii denarios et obolum pro omni servicio et exactione salvo forinseco servicio quantum ad predictam virgata terre et molendinum pertinet
