Charter Document - 03600437

Charter Document - 03600437


Charter Number: 03600437
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1249
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wiltone in octavis Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo tertio coram Henrico de Bathonia Alano de Wasaud Willelmo de Wiltone Reginaldo de Cobeham et Willelmo le Bretone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum abbatem de Byndone querentem per Nicholaum Bulre positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Galfridum abbatem de Malmesburia impedientem per Ricardum de Kancia positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duabus hidis terre et decem solidatis redditus cum pertinentiis in Wynterburne Blauncmustre tribus virgatis terre cum pertinentiis in Well unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas de Malmesburia recognovit predictam terram et redditum cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis de Bynedone et ecclesie sue de Bynedone ut illa que idem [abbas] de Bynedone et ecclesia sua predicta habent de dono predicti abbatis de Malmesburia et conventus ejusdem loci Habendam et tenendam eidem abbati de Binedone et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto abbate de Malmesburia et successoribus suis et ecclesia sua de Malmesburia in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum Facit inde regale servicium quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa pro omni servicio consuetudine et exactione Et predictus abbas de Malmesburia et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt eidem abbati de Bynedone et successoribus suis et ecclesie sue predictam terram et redditum cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione warantia fine et concordia idem abbas de Bynedone dedit predicto abbati de Malmesburia quadraginta solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)