Charter Document - 03600361

Charter Document - 03600361


Charter Number: 03600361
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi quod cum controversia mota esset inter dominum Willelmum abbatem et conventum Malmesburiae ex parte una et dominum Johannem Maudut ex altera super quadam communa quam idem dominus Johannes exigebat in terris et pratis praedictorum abbatis et conventus et hominum suorum de Rodburne cum omnibus averiis suis et hominum suorum de Somerford qui servilis sunt conditionis et super communa quam iidem abbas et conventus exigebant in terris et pratis praedicti domini Johannis ex utraque parte aquae quae Avene appellatur pax in hunc modum conquievit Videlicet quod praedicti abbas et conventus remiserunt et quietum clamaverunt pro se et successoribus suis et etiam pro hominibus eorum de Rodbourne imperpetuum totam communam quam habuerunt vel habere potuerunt in terris et pratis praedicti Johannis in australi parte aquae praedictae et etiam totam communam in prato eorum Kyngmed appellato in boriali parte aquae praedictae post fenum inde cariatum Et praedictus Johannes remisit et quietum clamavit pro se et heredibus et assignatis suis et etiam pro omnibus hominibus suis de Somerford qui servilis sunt conditionis imperpetuum totam communam quam habuit vel aliquo modo habere potuit in terris et pratis praedictorum abbatis et conventus et etiam hominum suorum de Rodbourne in australi parte aquae praedictae Et ut ista compositio firmiter observetur praedicti abbas et conventus et praedictus dominus Johannes Maudut hoc scriptum inter eos fieri fecerunt bipertitum et sigillis eorum alternatim appensis munierunt Hiis testibus dominis Ricardo de Coleshulle Ricardo Cotele G de Wrokeshale Thoma de la Mare Henrico de Cerne militibus Adam de Illeghe Rogero de Evesham Thoma Tyeys Waltero Maudut Willelmo de Lusteshulle Henrico le Scay et multis aliis Datum apud Malmesburiam die decollationis Beati Johannis Baptistae anno Domini Mcc octogesimo primo

Source (click image below to view full size)