Charter Document - 03600272

Charter Document - 03600272


Charter Number: 03600272
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyltone in octavis Purificationis Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turri Henrico de Monteforti de Farnleye magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollampne justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Malmesburia querentem et Raduphum le Marescal et Aliciam uxorem ejus deforciantes de uno mesuagio cum pertinentiis in Malmesburia et unde placitum contentionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulphus et Alicia cognoverunt predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Aldhelmi de Malmesburia ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habeant de dono ipsorum Radulphi et Alicie Et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predictis Radulfo et Alicie predictum mesuagium cum pertinentiis habendum et tenendum eisdem Radulpho et Alicie de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita utriusque ipsorum Radulphi et Alicie reddendo inde per annum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte unum denarium ad Pascha pro omni servicio consuetudine et exactione et predictus abbas et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt acquietabunt et defendent eisdem Radulpho et Alicie predictum mesuagium cum pertinentiis per predictum servicium contra omnes homines tota vita utriusque ipsorum Radulphi et Alicie et post decessum utriusque ipsorum Radulphi et Alicie predictum mesuagium cum pertinentiis integre revertetur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete de heredibus ipsorum Radulphi et Alicie inperpetuum Et sciendum quod non licebit eisdem Radulpho et Alicie predictum mesuagium dare vendere invadiare nec aliquo alio modo alienare nec de eodem vastum venditionem vel exilium facere quo minus post decessum utriusque ipsorum Radulphi et Alicie predictum mesuagium cum pertinentiis integre revertatur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete inperpetuum Et preterea idem abbas recepit predictos Radulphum et Aliciam in singulis beneficiis et orationibus quod de cetero fient in ecclesia sua inperpetuum

Source (click image below to view full size)