Charter Document - 03600259
| Charter Number: | 03600259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum a die Pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turri Henrico de Monte forti de Farnleye magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollavintone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Malmesburia querentem per Alexandrum de Malmesburia positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et magistrum Nicholaum de Malmesburia deforciantem per Ricardum Freman positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una carucata terre cum pertinentiis in Foweleswike unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod magister Nicholaus recognovit predictam terram cum pertinentiis ut in dominicis mesuagiis homagiis serviciis liberorum hominum villenagium wardis releviis eschetis boscis pratis pasturis viis semitis aquis stagnis molendinis et omnibus aliis rebus ad predictam terram pertinentibus esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Aldhelmi Malmesburie ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta de dono ipsius Nicholay habendum et tenendum eidem abbati et successoribus suis [et] eidem ecclesie sue predicte de predicto Nicholao et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam inperpetuum sustinendo inde unum capellanum divina celebrantem in capella de la Charnere Malmesburie pro fidelibus inperpetuum et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Nicholao et heredibus suis omnia servicia que ad predictam terram pertinent pro omni servicio consuetudine et exactione seculari Et predictus Nicholaus et heredes sui warantizabunt eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinentiis in liberam et perpetuam elemosinam sicut predictum est per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum Et predictus abbas et successores sui et ecclesia sua predicta sustinebunt predictum capellanum divina celebrantem in predicta capella inperpetuum Et preterea idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta eidem Nicholao predictam terram cum pertinentiis ad firmam habendam et tenendam eidem Nicholao a die quo hec concordia facta fuit usque ad finem viginti annorum proximo subsequentium vel usque ad terminum vite ipsius Nicholai si ipse infra predictos viginti annos obierit reddendo inde per annum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte quinque marcas argenti ad sustentationem predicti capellani divina celebrantis in predicta capella ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha unam marcam et quadraginta denarios ad festum Sancti Johannis Baptiste unam marcam et quadraginta denarios ad festum Sancti Michaelis unam marcam et quadraginta denarios et ad Natale Domini unam marcam et quadraginta denarios Et post finem predicti termini vel post decessum ipsius Nicholai si infra terminum illum decesserit predicta terra cum pertinentiis integre revertetur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam ad sustentationem predicti capellani quiete de heredibus ipsius Nicholai inperpetuum Et sciendum quod non licebit eidem Nicholao predictam terram nec aliquam partem ejusdem dare vendere invadiare nec aliquo alio modo alienare nec de eadem vastum venditionem vel exilium facere quo minus post finem predicti termini vel post decessum ipsius Nicholai si obierit infra terminum illum predicta terra cum pertinentiis integre revertatur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete inperpetuum Et preterea idem abbas recepit predictum Nicholaum in singulis beneficiis et orationibus qui de cetero fient in domo et ecclesia sua predicta inperpetuum
