Charter Document - 03600255

Charter Document - 03600255


Charter Number: 03600255
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyltone in octavis Purificationis Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turri Henrico de Monteforti de Farnleye magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollamptone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Malmesburia querentem et Nicholaum filium Willelmi le Porter de Malmesburia et Editham uxorem ejus impedientes de tribus mesuagiis et novem acris terre cum pertinentiis in suburbio de Malmesburia Fulenge villa Albi Monasterii et Walecote et unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Nicholaus et Editha recognoverunt predicta mesuagia et terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Aldhelmi de Malmesburia ut illa que idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono ipsorum Nicholay et Edithe Et pro hac recognitione sive concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predictis Nicholao et Edithe [predicta] tria mesuagia cum pertinentiis in suburbio de Malmesburia habendum et tenendum eisdem Nicholao et Edithe de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita utriusque ipsorum Nicholai et Edithe reddendo inde per annum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte unum denarium ad Pascha pro omni servicio consuetudine et exactione Et predictus abbas et successores sui warantizabunt acquietabunt et defendent eisdem Nicholao et Edithe predicta tria mesuagia cum pertinentiis per predictum servicium contra homines tota vita utriusque ipsorum Nicholai et Edithe Et post decessum utriusque ipsorum Nicholai et Edithe predicta tria mesuagia cum pertinentiis integre revertentur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete de heredibus predictorum Nicholai et Edithe inperpetuum Et sciendum quod non licebit eisdem Nicholao et Edithe predicta tria mesuagia que eis per istum finem remanent dare vendere invadiare nec aliquo alio modo alienare nec de eisdem vastum venditionem vel exilium facere quo minus post decessum ipsorum Nicholai et Edithe predicta tria mesuagia cum pertinentiis integre revertantur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete inperpetuum Et preterea idem abbas recepit predictos Nicholaum et Editham in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)