Charter Document - 03600251

Charter Document - 03600251


Charter Number: 03600251
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyltone in octavis Purificationis Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turri Henrico de Monteforti de Farnleye magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollamntone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Randulphum de Malmesburia et Margeriam uxorem ejus petentes et abbatem de Malmesburia tenentem de uno mesuagio cum pertinentiis in Malmesburia unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Randulphus et Margeria recognoverunt predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Aldhelmi de Malmesburia et illud remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Margerie predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predictis Randulpho et Margerie unum mesuagium cum pertinentiis in eadem villa in magno vico de Malmesburia scilicet illud quod fuit Johannis filii Willelmi le Porter habendum et tenendum eisdem Randulpho et Margerie et heredibus ipsius Margerie de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta per servicium unius oboli per annum ad Pascha et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius omnia alia servicia que ad predictum mesuagium pertinent pro omni servicio consuetudine et exactione Et predictus abbas et successores sui warantizabunt eisdem Randulpho et Margerie et heredibus [ipsius] Margerie predictum mesuagium cum pertinentiis per predictum servicium contra omnes homines inperpetuum

Source (click image below to view full size)