Charter Document - 03600249
| Charter Number: | 03600249 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyltone in octavis Purificationis Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Nicholao de Turi Henrico de Monteforti de Farnleye magistro Ricardo de Stanes et Henrico de Wollampntone justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Malmesburia querentem et Willelmum le Porter et Dionisiam uxorem ejus deforciantes de uno mesuagio cum pertinentiis in Malmesburia et unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Willelmus et Dionisia recognoverunt predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Aldhelmi de Malmesburia ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono ipsorum Willelmi et Dionisie Et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predictis Willelmo et Dionisie predictum mesuagium cum pertinentiis habendum et tenendum eisdem Willelmo et Dionisie de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota vita utriusque ipsorum Willelmi et Dionisie reddendo inde per annum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte unum denarium ad Pascha pro omni servicio consuetudine et exactione Et predictus abbas et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt [acquietabunt] et defendent eisdem Willelmo et Dionisie predictum mesuagium cum pertinentiis per predictum servicium contra omnes homines tota vita utriusque ipsorum Willelmi et Dionisie Et post decessum utriusque ipsorum Willelmi et Dionisie predictum mesuagium cum pertinentiis integre revertetur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete de heredibus predictorum Willelmi et Dionisie inperpetuum Et sciendum quod non licebit eisdem Willelmo et Dionisie predictum mesuagium dare vendere invadiare nec aliquo modo alio alienare nec de eodem vastum venditionem vel exilium facere quo minus post decessum ipsorum Willelmi et Dionisie predictum mesuagium cum pertinentiis integre revertatur ad predictum abbatem et successores suos et ecclesiam suam predictam quiete inperpetuum Et preterea idem abbas recepit predictos Willelmum et Dionisiam in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum
