Charter Document - 03600201
| Charter Number: | 03600201 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wyltone a die Pascha in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis xvii coram Thoma de Muleton Roberto de Lexintone Willelmo de Sorwelle Jordano Oliver et Warino filio Jueli justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gaufridum de Berners petentem [et] Johannem abbatem de Malmesburia quem Ricardus de Husseburne vocavit ad warantum de dimidia hida terre cum pertinentiis in Ewlme quam idem Gaufridus clamavit versus predictum Ricardum et quam terram predictus abbas ipsi Ricardo warantizavit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Gaufridus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Malmesburia inperpetuum totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem Ricardus qui terram illam tota vita sua de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Malmesburia tenebit dedit predicto Gaufrido tres marcas argenti et dimidiam et unum quartarium frumenti et aliud quartarium de Mesteilon
