Charter Document - 03600198

Charter Document - 03600198


Charter Number: 03600198
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Internal, A.D., Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis vel audituris J Dei gratia abbas Malmesburie et ejusdem loci conventus salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse domino Alano Basset et heredibus suis parcum suum de Wottone in quo communam habere clamavimus tenendum et habendum eisdem bene et in pace plene et integre inperpetuum solutum et quietum omnino de nobis et successoribus nostris ita quod nos vel successores nostri numquam aliquid juris vel clamii in ipso parco vendicare possimus sed ita inperpetuum per easdem metas permaneat sicut fuit die illa qua carta ista confecta fuit Et ut hec concessio nostra robur perpetuitatis optineat presentem cartam sigillorum nostrorum attestatione roboravimus Actum in capitulo conventuali de Malmesburia die Sancti Jacobi apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis xv scilicet anno gratie MCCXXXI Hiis testibus domino Symone tunc priore de Bradenestok []

Source (click image below to view full size)