Charter Document - 03600179
| Charter Number: | 03600179 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Shireburne die Veneris proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xii coram Thoma de Moltone Roberto de Lexyntone Radulfo Musard et Henrico Hoesee justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum de Hesselhocte et Griciam uxorem suam petentes et Hugone Pichard tenentem per Thomam de Bremdene positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quatuor mesuagiis et decem solidis redditus cum pertinentiis in Wynton et de una selda [cum] pertinentiis in suburbio Wynton Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hugo recognovit tota predicta mesuagia redditum et seldam cum pertinentiis esse jus ipsius Gricie et illa reddidit et quieta clamavit de se et heredibus suis ipsis Waltero et Gricie et heredibus ipsius Gricie inperpetuum salvis Waltero abbati de Hyda et successoribus suis et ecclesie sue de Hyda Willelmo de Bedeford Johanne Sivolt et heredibus eorum tenementis suis que tenuerunt in feudo de predicto Hugone Pichard de quo hec concordia facta fuit faciendo inde servitium ipsis Waltero et Gricie et heredibus ipsius Gricie quod ipsi Hugo[ni] de predictis tenementis facere solebant Et pro hac recognitione quieta clamantia fine et concordia idem Walterus et Gricia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Gricie predicto Hugoni Pichard et heredibus suis inperpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in uno mesuagio eam pertinentiis in eadem villa quod jacet inter domum Willelmi de Bedeford et Johannis Sivolt et quod mesuagium ipsi Walterus et Gricia versus predictum abbatem de Hyda exigebant et preterea idem Walterus et Gricia dederunt predicto Hugoni unam marcam argenti
