Charter Document - 03600171

Charter Document - 03600171


Charter Number: 03600171
Cartulary Title: Registrum Malmesburiense [Malmesbury]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1230
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis decanus Oxon judex principalis magister Elyas de Daneis gerens vices cancellarii Oxon ad totam causam in causa que vertitur inter W rectorem ecclesie de Wdetone ex parte una et abbatem et conventum de Malmesburia ex altera abbate de Evesham ad totam causam legitime excusato salutem in Domino Noverit discretio vestra nos mandatum domini Pape in hec verba suscepisse [] Hujus igitur auctoritate mandati actore coram nobis personaliter comparente dictis abbate et conventu per magistrum N de Cyrencestre procuratorem datum ad totam causam comparentibus facta fuit dicto procuratori editio sub hac forma [] Et ut hec sententia diffinitiva robur obtineat eam sigillorum nostrorum appositionibus et roboravimus Decisa autem fuit hec causa anno gratie MCCXXX in vigilia Apostolorum Petri et Pauli in ecclesia Omnium Sanctorum Oxon Valete in Domino

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis decanus Oxon judex principalis magister Elyas de Daneis gerens vices cancellarii Oxon ad totam causam in causa que vertitur inter W rectorem ecclesie de Wdetone ex parte una et abbatem et conventum de Malmesburia ex altera abbate de Evesham ad totam causam legitime excusato salutem in Domino Noverit discretio vestra nos mandatum domini Pape in hec verba suscepisse []embed Hujus igitur auctoritate mandati actore coram nobis personaliter comparente dictis abbate et conventu per magistrum N de Cyrencestre procuratorem datum ad totam causam comparentibus facta fuit dicto procuratori editio sub hac forma []embed Et ut hec sententia diffinitiva robur obtineat eam sigillorum nostrorum appositionibus et roboravimus Decisa autem fuit hec causa anno gratie MCCXXX in vigilia Apostolorum Petri et Pauli in ecclesia Omnium Sanctorum Oxon Valete in Domino