Charter Document - 03600169
| Charter Number: | 03600169 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Malmesburiense [Malmesbury] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Johannes abbas de Malmesburia et ejusdem loci conventus et Walterus abbas de Stanlege et ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum controversia aliquando habita sit inter nos occasione cujusdam commune in manerio de Cuderintone sic tandem amicabili compositione sopita est quod abbas et conventus de Stanlege omnia que inclusa habuerunt in eodem manerio muro vel fossata vel haia habeant et teneant plene et pacifice inperpetuum Pratum autem quoddam de quo lis fuit anno quo campus cadet in warettum dimittent in communem pasturam altero anno faciant inde quod voluerint Preterea dicti abbas et conventus de Stanlege duos tenentes abbatis de Malmesburia et eorum successores in eadem villa tenebunt in eisdem consuetudinibus et libertatibus quantum ad ipsos scilicet abbatem et conventum de Stanlege pertinet in quibus fuerunt die quo compositio ista facta fuit Quod si de cetero in aliquo ex utralibet parte sive per se sive per suos transgressum fuerit per visum virorum fide dignorum amicabiliter emendabitur Facta fuit hec compositio anno gratie MCCXXX vigilia beati Luce evangeliste Ut autem hec forma pacis inposterum rata et stabilis et inconcussa permaneat huic scripto in modum cirographi confecto sigilla nostra alternatim apposuimus Hiis testibus Radulfo de Wyletone Reginaldo de Kalne []
