Charter Document - 03599001
Charter Number: | 03599001 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bond |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater R prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Noueritis nos teneri soluere domino W de Plumpton clerico uel eius certo nuncio seu executoribus si humanitas de ipso contingat die sancti Botulfi abbatis anno regni regis Edwardi tercio mediocre precium cuiuslibet quarterii frumenti quod ab ipso W recepimus aput Towecestre secundum quod quarterium eiusdem frumenti vendi contigerit in tribus diebus mercatoriis aput Towecestr primis ante festum natiuitatis beati Iohannis baptiste anno predicto ad quam solucionem dictis termino et loco plenarie persoluere per legitimam stipulacionem et sub pena xx marcarum sterlingorum promittimus bona fide et eandem penam si eam incurramus dicto Willelmo plenarie persoluere Hac nichilominus omnia dampna expensis et interesse sibi refundere Et credemus simplici uerbo ipsius Willelmi siue alterius hominis probacione Renunciantes in omnibus supradictis priuilegio fori epistole diue Adriani et noue constitucionis beneficio omnibus litteris et indulgenciis ac priuilegio crucesignatorum a sede apostolica optentis et optinendis regie prohibicioni constitucioni de duabus diebus vite in consilio generali excepcioni doli et in factum accioni excepcioni reali ac omni alii iuris et legum auxilio tam canonici quam ciuilis quod contra hoc scriptum et factum nostrum possit obici et apponi In predictorum autem testimonium communem sigilli nostri capituli presenti scripto apposuimus Dat apud Luffeld ad Pascha domini anno supradicto