Charter Document - 03598712

Charter Document - 03598712


Charter Number: 03598712
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1275 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Et prior et alii per attornatum suum venit et defendit vim et iniuriam quam [] Et prior respondit pro se et aliis et dicit quod predictus locus qui vocatur Brech est quedam pastura in qua ipse et predecessores sui quondam priores de Luffeld quolibet tercio anno communicare debent cum omnimodis aueriis suis per totum annum Per alios annos medios communicare solebant de festo natiuitatis sancti Iohannis baptiste usque ad festum purificacionis beate Marie cum omnimodis aueriis suis [] Et unde dicit quod intrauit in predictam pasturam cum aueriis suis vt in commune pasture sue que pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa sicut ei bene licuit vnde bene defendit quod iuxta predictis die et anno cum aueriis suis aliquam herbam in prato ipsius abbatis siue in separabili pastura sua vi et armis depastus fuit seu aliquam transgressionem ei fecit sicut ei imponit Et de hoc ponit se super patriam Et abbas dicit quod predictus locus est separabile ipsius abbatis et predecessores sui a tempore quo non extat memoria tenuerunt predictum locum in suo separabili absque hoc quod predictus prior uel aliquis predecessorum suorum aliquid commune habuissent in eodem quousque predictus prior et alii predictis die et anno predictam pratum et pasturam cum aueriis suis vi et armis depasti fuerunt [] Et quod ita sit petit quod inquiratur per patriam Et prior similiter Ideo preceptum est vicecomiti quod venire faciat hic a die sancti Michaelis in xv dies xij [] Per quos [] Et qui nec [] Quia tam []

Source (click image below to view full size)