Charter Document - 03598321

Charter Document - 03598321


Charter Number: 03598321
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Note
Date: 1330
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod in placito moto per Iohannem filium Thome de Blaston uersus priorem de Luffeld in breui de annuo redditu ad terminum vite ipsius Iohannis percipiendo duas marcas annuatim idem Iohannes petit uersus predictum priorem predictum redditum annualis pencionis xliiij marcas de arreragijs et xl libros de dampnis Et prior uenit et recognouit se teneri eidem Iohanni in predictum redditum per factum Willelmi prioris predecessoris sui simul cum arreragijs et dampnis Predictus autem idem Iohannes remisit eidem priori omnia arreragia et dampnum predictum sic quod predictus prior soluet eidem Iohanni in termino sancti Hyllarij anno post conquestum tercio v libros pro integra solutione et hoc quod prior recognouit est inrotulatum die lune proxima sancti Nicholai M[CCC]XXX in dorso rotuli in fine

Source (click image below to view full size)