Charter Document - 03592755

Charter Document - 03592755


Charter Number: 03592755
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1321
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Die dominica proxima post festum ascencionis domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quartodecimo ita conuenit inter religiosos viros priorem et conuentum de Luffeld ex parte vna et Robertum filium Iohannis de Stotesbury Matildam vxorem eius et Willelmum filium eorundem in Bechampton ex parte altera videlicet quod dicti religiosi tradiderunt et dimiserunt dictis Roberto Matilde et Willelmo ad totam vitam illorum illud mesuagium in Bechampton cum crofto et suis pertinenciis quod citum est iuxta mesuagium quod quondam fuit magistri Hugonis de Stratford cum duabus virgatis terre exceptis quatuor acris terre quarum Alicie relicta Hugonis bercarii tenet tres acras ad terminum vite sue et quarum dicti religiosi habuerunt vnam acram ex dono Willelmi Poyns Habendum et tenendum dictum mesuagium cum crofto et cum duabus virgatis terre exceptis quatuor acris terre sicut predictum est de predictis religiosis dictis Roberto Matilde et Willelmo filio eorundem quamdiu vixerint seu cuicumque eorundem diucius vixerit libere quiete bene et in pace Reddendo inde annuatim dictis religiosis et eorum successoribus viginti septem solidos et sex denarios argenti ad tres anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis decem solidos et quinque denarios ad festum annunciacionis beate Marie in Marcio decem solidos et quinque denarios et ad festum natiuitatis sancti Iohannis baptiste sex solidos et octo denarios et eciam omnia alia seruicia debita et consueta et omne forinsecum seruicium pertinens ad tantum tenementum Dicti uero Robertus Matilda nec Willelmus dictum tenementum nemini tradent neque inpingo orabunt nec aliquo alio modo infra terminum suum alienabunt set omnia recepta bene et integre conseruabunt et in bono statu in omnibus sustinebunt Et si contingat dictos Robertum Matildam seu Willelmum uel eorum quicumque in parte uel in toto alicuius solucionis dicti redditus terminis supra statutis deficere quod absit extunc bene liceat dictis religiosis et eorum successoribus vbicumque et quocumque voluerint tam infra cepta domus quam extra distringere et districciones cassare et retinere quousque tam de dampnis grauaminibus et expensis omnimodis quam de arreragiis plenarie eis fuerit satisfactum Dicti uero religiosi et eorum successores dictum mesuagium cum crofto et cum predictis duabus virgatis terre exceptis quatuor acris terre cum pertinenciis suis sicut supradictum est predictis Roberto Matilde et Willelmo ad totam vitam illorum et cuicumque eorum diucius vixerit per predicta seruicia contra omnes gentes warantizabunt acquietabunt et vbique defendent In cuius rei testimonium predicte partes presenti indenture in modum cyrographi confecte sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Iohanne de Hardeshull Radulpho de Bray Radulpho de Fraccino Willelmo Michel Hugone de Kyngesbrugg et aliis Dat apud Luffeld die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)