Charter Document - 03592525
Charter Number: | 03592525 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Extent of Lands |
Date: | 1250 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est pars terre Emme filie Walteri filii Hereuici de Saldeston que continetur in duabus acris et duobus sellionibus Quarum vna acra iacet super le Croftlond et continetur in tribus sellionibus iuxta terram prioris de Luffeud Et vna dimidia acra in Holemereslade et abuttat contra foreram Roberti filii Henrici Alia vero dimidia acra in campo orientali iuxta le Druindewell Et vna sellio super le Croftlond Et vna sellio prati apud le Fennlake Hec est pars terre Beatricis sororis Emme que continetur in duabus acris et dimidia et vna sellione Quarum vna dimidia acra iacet super longum de Runell iuxta terram que quondam fuit Galfridi filii Hereuici Alia dimidia acra iacet super strictum de Runell iuxta terram Gyle sororis sue et continetur in duobus buttis Alia dimidia acra iacet iuxta croftum Iohannis filii Augustini ex vna parte et terram prioris de Luffeud ex altera In campo vero occidentali dimidia acra que vocatur de Godwyneaker iuxta terram Simonis prepositi Alia dimidia acra super le Croftlond inter terram Edithe filie Hereuici ex vna parte et terram Gyle sororis sue ex altera Vna sellio super le Croftlond iuxta terram Alicie sancti Martini Hec est pars terre Cristiane sororis Beatricis que continetur in duabus acris et dimidia et vna sellione Quarum vna dimidia acra iacet super longum de Runell iuxta terram prioris de Luffeud et terram Galfridi filii Hereuici iuxta paruum Holewemor Alia dimidia acra iacet super curtum de Runell que continetur in duabus sellionibus inter terram Edithe filie Hereuici et terram prioris de Luffeud Alia dimidia acra apud Estwell iuxta terram Ricardi le Playdur scilicet in parte orientali In campo vero occidentali vna dimidia acra vltra le Rugwey iuxta terram Ricardi le Playdur Alia dimidia acra que se abuttat into Allewellslade iuxta terram Simonis filii Henrici et vna sellio super le Croftlond Hec est pars Gyle sororis Cristiane que continetur in duabus acris Quarum vna dimidia acra iacet super longum de Runell iuxta terram Edithe filie Hereuici et abuttat contra pratum domini Alia dimidia acra iacet super strictum de Runell iuxta terram Alicie sororis eius et dimidia acra super le Croftlond iuxta le Wodewey In campo vero occidentali dimidia acra de Godweneaker iuxta terram Ricardi le Playdur