Charter Document - 03592404

Charter Document - 03592404


Charter Number: 03592404
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1298
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit visuris uel audituris frater Willelmus prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos tradidisse et concessisse Osberto de Westbur quondam filio Willelmi en le Witheges illud tenementum quod Walterus de molendino quondam tenuit et Felicia vxor eius post decessum predicti Walteri quod situm est inter Thomam en le Witheges ex vna parte et Agnetem filiam Walteri bastardi ex altera et octo acras terre arabilis cum pertinenciis in campis de Westbur scilicet in campo orientali quatuor acras terre quarum due acre terre iacent iuxta terram Rogeri Sewi et vna acra terre iacet inter terram Radulfi Koc ex vna parte et terram Willelmi filii Rogeri clerici ex altera et alia acra terre iacet inter viam que ducit apud Schaldeston et viam que ducit apud Bokingam inter terram Thome filii Alexandri le leche ex vna parte et terram Agnetis relicte Godwini le king Et in campo occidentali vnam acram terre super Brocforlong iuxta terram Thome filii Alexandri le leche et vnam acram terre iuxta terram Thome le Fremigam et vnam acram terre iacet inter terram Radulfi Koc ex vna parte et terram Thome le Fremigam ex altera et vnam acram terre iacet inter terram Roberti le Pape ex vna parte et terram Willelmi filii Rogeri clerici ex altera Habendum et tenendum predictum tenementum et predictas octo acras terre cum pertinenciis predicto Osberto de nobis in tota eius vita libere quiete bene et in pace Reddendo inde annuatim nobis decem solidos argenti et quatuor gallinas scilicet ad festum sancti Michaelis duos solidos et sex denarios et ad Natale domini duos solidos et sex denarios et ad Pascha duos solidos et sex denarios et ad natiuitatem sancti Iohannis baptiste duos solidos et sex denarios pro omni seruicio nobis spectante salua secta curie nostre et heriet post decessum eius Predictum uero tenementum et predictas octo acras terre cum pertinenciis predicto Osberto in totavita eius contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus Set post mortem ipsius dictum tenementum cum octo acris terre prenominatis cum pertinenciis libere et quiete ad domum nostram reuertentur Vt autem ea que a nobis concessa sunt firma perseuerent huic presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Radulfo de Seynliz Iordano Bastard Thoma Rikeward Roberto Hardel Radulfo Koc Iohanne clerico et aliis

Source (click image below to view full size)