Charter Document - 03592345

Charter Document - 03592345


Charter Number: 03592345
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1462
Date type: Internal, Calendar, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec billa indentata facta apud Buckeden Lincoln diocesis inter fratrem Iohannem priorem domus de Luffeld dicte Linc diocesis et dominum Iohannem Lyndesey vicarium ecclesie parochialis de Thornbur eiusdem diocesis appropriate dicte domui de Luffeld predicte super sufficiencia insufficiencia porcionis vicarie ibidem contendentes tandem iidem prior et vicarius tercio die Aprilis anno domini millesimo cccclxij in ecclesia parochiali de Buckeden predicta iurauerunt et eorum alter iurauit ad sancta dei euangelia per eos tacta [] venerabilium virorum magistrorum Thome Legge [] in legibus doctoris Willelmi Pedwell in decretis bacallarii tunc ibidem presentium qui [] in premissis absque difficultate aliqua starent et obedirent et eorum alter staret et obediret sicut deus ipsos adiuuet et illa sancta dei euangelia quod quidem onus arbitrii et laudi dicti magistri in se sumentes post aliqualem deliberacionem et collocacionem inter se habitas in hac parte concordauerunt quod magister Thomas Legge predictus vt organum vocatum omnium arbitrorum laudaret et arbitraretur nomine collegarum suorum qui quidem magister Thomas Legge laudauit et laudum tulit et arbitratum est tunc ibidem quod vicarius predictus pro tempore trium annorum extunc proxime sequentium percipiet decem marcas sterlingorum in plenam solucionem nomine porcionis vicarie denarios confessionales et memoriales dumtaxat et soluet iij s pro sinodalibus et quod virtute iuramenti procurabit commodum prioris in omnibus aliis quibuscumque emolumentis dicto priori applicandis et quod dictus prior fideliter soluet seu solui faciet huiusmodi decem marcas dicto vicario annuatim durante dicto termino trium annorum videlicet in festo natiuitatis sancti Iohannis baptiste proximo iam futuro xxxiij s iiij d in festo sancti Michaelis xxxiij s iiij d in festo Natalis domini xxxiij s iiij d et in festo annunciacionis beate Marie virginis xxxiij s iiij d [] viris magistris Ricardo Hynman officiali Bedford Iohanne May de Bedford notario [] et me Iohanne Bugg clerico eciam notario [] testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis

Source (click image below to view full size)