Charter Document - 03592294
Charter Number: | 03592294 |
---|---|
Cartulary Title: | Luffield Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1251 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est veritas secundum deum Inter dominum Willelmum de Kaynes petentem de aduocacione ecclesie de Dodeford et priorem de Luffeld tenentem dictam ecclesiam in proprios vsus Scilicet quod dominus Hugo de Caynes qui fuit tempore regis Henrici primi filii regis Willelmi bastardi contulit ecclesiam de Dodeford cum pertinenciis in pura elemosina ecclesie de Luffeld et carta sua confirmauit Postea Ricardus filius dicti Hugonis et heres donacionem patris sui predicte ecclesie carta sua confirmauit quorum eciam donaciones et confirmaciones dominus Robertus Linc episcopus et dominus Alexander episcopus Linc cartis suis concesserunt et confirmauerunt Idem vero Alexander episcopus Linc castra de Banebur de Lafford et de Newerc construxit Idem Alexander episcopus fuit tempore Henrici regis primi et moriebatur tempore Stephani regis Item dominus Alexander papa donaciones dicte ecclesie de Dodeford ecclesie predicte de Luffeld confirmauit sua bulla quam prior predictus habet Postea Radulfus de Caynes auus domini Willelmi de Caynes qui nunc petit scripsit Alexandro episcopo Linc se concessisse predicte ecclesie de Luffeld donacionem predictam de Dodeford antecessorum suorum quam eciam donacionem et confirmacionem suorum antecessorum Idem vero Radulfus de Caynes ecclesie de Luffeld carta sua confirmauit et concessit Dictus vero prior de Luffeld ecclesiam de Dodeford absque molestia vel inquietacione alicuius predecessorum domini Willelmi de Caynes qui nunc petit tenuit Idem vero prior tenuit pacifice vt predictum est a tempore regis Henrici primi filii Willelmi bastardi regis Anglie vsque nunc Idem vero prior per munimenta sua omnia predicta vera esse poterit probare et verificare