Charter Document - 03591730

Charter Document - 03591730


Charter Number: 03591730
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1190 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes dei gracia Luffeldensis prior omnesque eiusdem loci fratres remisimus Ricardo filio Nigelli querelam quam habuimus aduersus eum super vna uirgata terre in Wuwendona quam ex donacione patris sui nos habuisse diximus et ueraciter asseruimus Hanc autem uirgatam terre ipsi Ricardo et heredibus suis liberam et quietam clamauimus et absque omni reclamacione imperpetuum cum pace relinquimus possidendam His testibus Ricardo de Weston Ricardo eius filio Hugone de Castelon Ricardo filio Rogeri Gileberto clerico Henrico clerico de Seluest et Iohanne filio Alani et aliis pluribus

Source (click image below to view full size)